|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntatis divinae sit
assignare aliquam causam. Dicit enim Augustinus, libro octoginta
trium quaest., quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia
condidisse? Sed agenti voluntario, quod est ratio operandi, est
etiam causa volendi. Ergo voluntas Dei habet aliquam causam.
2. Praeterea, in his quae fiunt a volente qui propter nullam causam
aliquid vult, non oportet aliam causam assignare nisi voluntatem
volentis. Sed voluntas Dei est causa omnium rerum, ut ostensum est.
Si igitur voluntatis eius non sit aliqua causa, non oportebit in
omnibus rebus naturalibus aliam causam quaerere, nisi solam voluntatem
divinam. Et sic omnes scientiae essent supervacuae, quae causas
aliquorum effectuum assignare nituntur, quod videtur inconveniens.
Est igitur assignare aliquam causam voluntatis divinae.
3. Praeterea, quod fit a volente non propter aliquam causam,
dependet ex simplici voluntate eius. Si igitur voluntas Dei non
habeat aliquam causam, sequitur quod omnia quae fiunt, dependeant ex
simplici eius voluntate, et non habeant aliquam aliam causam. Quod
est inconveniens.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., omnis causa efficiens maior est eo quod efficitur; nihil
tamen maius est voluntate Dei; non ergo causa eius quaerenda est.
Respondeo dicendum quod nullo modo voluntas Dei causam habet. Ad
cuius evidentiam, considerandum est quod, cum voluntas sequatur
intellectum, eodem modo contingit esse causam alicuius volentis ut
velit, et alicuius intelligentis ut intelligat. In intellectu autem
sic est quod, si seorsum intelligat principium, et seorsum
conclusionem, intelligentia principii est causa scientiae
conclusionis. Sed si intellectus in ipso principio inspiceret
conclusionem, uno intuitu apprehendens utrumque, in eo scientia
conclusionis non causaretur ab intellectu principiorum, quia idem non
est causa sui ipsius. Sed tamen intelligeret principia esse causas
conclusionis. Similiter est ex parte voluntatis, circa quam sic se
habet finis ad ea quae sunt ad finem, sicut in intellectu principia ad
conclusiones. Unde, si aliquis uno actu velit finem, et alio actu ea
quae sunt ad finem, velle finem erit ei causa volendi ea quae sunt ad
finem. Sed si uno actu velit finem et ea quae sunt ad finem, hoc esse
non poterit, quia idem non est causa sui ipsius. Et tamen erit verum
dicere quod velit ordinare ea quae sunt ad finem, in finem. Deus
autem, sicut uno actu omnia in essentia sua intelligit, ita uno actu
vult omnia in sua bonitate. Unde, sicut in Deo intelligere causam
non est causa intelligendi effectus, sed ipse intelligit effectus in
causa; ita velle finem non est ei causa volendi ea quae sunt ad finem,
sed tamen vult ea quae sunt ad finem, ordinari in finem. Vult ergo
hoc esse propter hoc, sed non propter hoc vult hoc.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas Dei rationabilis est, non quod
aliquid sit Deo causa volendi, sed inquantum vult unum esse propter
aliud.
Ad secundum dicendum quod, cum velit Deus effectus sic esse, ut ex
causis certis proveniant, ad hoc quod servetur ordo in rebus; non est
supervacuum, etiam cum voluntate Dei, alias causas quaerere. Esset
tamen supervacuum, si aliae causae quaererentur ut primae, et non
dependentes a divina voluntate. Et sic loquitur Augustinus in III
de Trin., placuit vanitati philosophorum etiam aliis causis effectus
contingentes tribuere, cum omnino videre non possent superiorem ceteris
omnibus causam, idest voluntatem Dei.
Ad tertium dicendum quod, cum Deus velit effectus esse propter
causas, quicumque effectus praesupponunt aliquem alium effectum, non
dependent ex sola Dei voluntate, sed ex aliquo alio. Sed primi
effectus ex sola divina voluntate dependent. Utpote si dicamus quod
Deus voluit hominem habere manus, ut deservirent intellectui,
operando diversa opera, et voluit eum habere intellectum, ad hoc quod
esset homo, et voluit eum esse hominem, ut frueretur ipso, vel ad
complementum universi. Quae quidem non est reducere ad alios fines
creatos ulteriores. Unde huiusmodi dependent ex simplici voluntate
Dei, alia vero ex ordine etiam aliarum causarum.
|
|