|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas Dei non semper
impleatur. Dicit enim apostolus, I ad Tim. II, quod Deus vult
omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Sed
hoc non ita evenit. Ergo voluntas Dei non semper impletur.
2. Praeterea, sicut se habet scientia ad verum, ita voluntas ad
bonum. Sed Deus scit omne verum. Ergo vult omne bonum. Sed non
omne bonum fit, multa enim bona possunt fieri, quae non fiunt. Non
ergo voluntas Dei semper impletur.
3. Praeterea, voluntas Dei, cum sit causa prima, non excludit
causas medias, ut dictum est. Sed effectus causae primae potest
impediri per defectum causae secundae, sicut effectus virtutis motivae
impeditur propter debilitatem tibiae. Ergo et effectus divinae
voluntatis potest impediri propter defectum secundarum causarum. Non
ergo voluntas Dei semper impletur.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXIII, omnia quaecumque
voluit Deus, fecit.
Respondeo dicendum quod necesse est voluntatem Dei semper impleri.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod, cum effectus conformetur
agenti secundum suam formam, eadem ratio est in causis agentibus, quae
est in causis formalibus. In formis autem sic est quod, licet aliquid
possit deficere ab aliqua forma particulari, tamen a forma universali
nihil deficere potest, potest enim esse aliquid quod non est homo vel
vivum, non autem potest esse aliquid quod non sit ens. Unde et hoc
idem in causis agentibus contingere oportet. Potest enim aliquid fieri
extra ordinem alicuius causae particularis agentis, non autem extra
ordinem alicuius causae universalis, sub qua omnes causae particulares
comprehenduntur. Quia, si aliqua causa particularis deficiat a suo
effectu, hoc est propter aliquam aliam causam particularem
impedientem, quae continetur sub ordine causae universalis, unde
effectus ordinem causae universalis nullo modo potest exire. Et hoc
etiam patet in corporalibus. Potest enim impediri quod aliqua stella
non inducat suum effectum, sed tamen quicumque effectus ex causa
corporea impediente in rebus corporalibus consequatur, oportet quod
reducatur per aliquas causas medias in universalem virtutem primi
caeli. Cum igitur voluntas Dei sit universalis causa omnium rerum,
impossibile est quod divina voluntas suum effectum non consequatur.
Unde quod recedere videtur a divina voluntate secundum unum ordinem,
relabitur in ipsam secundum alium, sicut peccator, qui, quantum est
in se, recedit a divina voluntate peccando, incidit in ordinem divinae
voluntatis, dum per eius iustitiam punitur.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum apostoli, quod Deus vult
omnes homines salvos fieri etc., potest tripliciter intelligi. Uno
modo, ut sit accommoda distributio, secundum hunc sensum, Deus vult
salvos fieri omnes homines qui salvantur, non quia nullus homo sit quem
salvum fieri non velit, sed quia nullus salvus fit, quem non velit
salvum fieri, ut dicit Augustinus secundo potest intelligi, ut fiat
distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum,
secundum hunc sensum, Deus vult de quolibet statu hominum salvos
fieri, mares et feminas, Iudaeos et gentiles, parvos et magnos; non
tamen omnes de singulis statibus. Tertio, secundum Damascenum,
intelligitur de voluntate antecedente, non de voluntate consequente.
Quae quidem distinctio non accipitur ex parte ipsius voluntatis
divinae, in qua nihil est prius vel posterius; sed ex parte
volitorum. Ad cuius intellectum, considerandum est quod unumquodque,
secundum quod bonum est, sic est volitum a Deo. Aliquid autem potest
esse in prima sui consideratione, secundum quod absolute consideratur,
bonum vel malum, quod tamen, prout cum aliquo adiuncto consideratur,
quae est consequens consideratio eius, e contrario se habet. Sicut
hominem vivere est bonum, et hominem occidi est malum, secundum
absolutam considerationem, sed si addatur circa aliquem hominem, quod
sit homicida, vel vivens in periculum multitudinis, sic bonum est eum
occidi, et malum est eum vivere. Unde potest dici quod iudex iustus
antecedenter vult omnem hominem vivere; sed consequenter vult homicidam
suspendi. Similiter Deus antecedenter vult omnem hominem salvari;
sed consequenter vult quosdam damnari, secundum exigentiam suae
iustitiae. Neque tamen id quod antecedenter volumus, simpliciter
volumus, sed secundum quid. Quia voluntas comparatur ad res,
secundum quod in seipsis sunt, in seipsis autem sunt in particulari,
unde simpliciter volumus aliquid, secundum quod volumus illud
consideratis omnibus circumstantiis particularibus, quod est
consequenter velle. Unde potest dici quod iudex iustus simpliciter
vult homicidam suspendi, sed secundum quid vellet eum vivere, scilicet
inquantum est homo. Unde magis potest dici velleitas, quam absoluta
voluntas. Et sic patet quod quidquid Deus simpliciter vult, fit;
licet illud quod antecedenter vult, non fiat.
Ad secundum dicendum quod actus cognoscitivae virtutis est secundum
quod cognitum est in cognoscente, actus autem virtutis appetitivae est
ordinatus ad res, secundum quod in seipsis sunt. Quidquid autem
potest habere rationem entis et veri, totum est virtualiter in Deo;
sed non totum existit in rebus creatis. Et ideo Deus cognoscit omne
verum, non tamen vult omne bonum, nisi inquantum vult se, in quo
virtualiter omne bonum existit.
Ad tertium dicendum quod causa prima tunc potest impediri a suo effectu
per defectum causae secundae, quando non est universaliter prima, sub
se omnes causas comprehendens, quia sic effectus nullo modo posset suum
ordinem evadere. Et sic est de voluntate Dei, ut dictum est.
|
|