|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod voluntas Dei sit
mutabilis. Dicit enim dominus Genes. VI, poenitet me fecisse
hominem. Sed quemcumque poenitet de eo quod fecit, habet mutabilem
voluntatem. Ergo Deus habet mutabilem voluntatem.
2. Praeterea, Ierem. XVIII, ex persona domini dicitur,
loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem et destruam et
disperdam illud; sed si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, agam
et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Ergo Deus
habet mutabilem voluntatem.
3. Praeterea, quidquid Deus facit, voluntarie facit. Sed Deus
non semper eadem facit, nam quandoque praecepit legalia observari,
quandoque prohibuit. Ergo habet mutabilem voluntatem.
4. Praeterea, Deus non ex necessitate vult quod vult, ut supra
dictum est. Ergo potest velle et non velle idem. Sed omne quod habet
potentiam ad opposita, est mutabile, sicut quod potest esse et non
esse, est mutabile secundum substantiam; et quod potest esse hic et
non esse hic, est mutabile secundum locum. Ergo Deus est mutabilis
secundum voluntatem.
Sed contra est quod dicitur Num. XXIII, non est Deus, quasi
homo, ut mentiatur; neque ut filius hominis, ut mutetur.
Respondeo dicendum quod voluntas Dei est omnino immutabilis. Sed
circa hoc considerandum est, quod aliud est mutare voluntatem; et
aliud est velle aliquarum rerum mutationem. Potest enim aliquis,
eadem voluntate immobiliter permanente, velle quod nunc fiat hoc, et
postea fiat contrarium. Sed tunc voluntas mutaretur, si aliquis
inciperet velle quod prius non voluit, vel desineret velle quod
voluit. Quod quidem accidere non potest, nisi praesupposita mutatione
vel ex parte cognitionis, vel circa dispositionem substantiae ipsius
volentis. Cum enim voluntas sit boni, aliquis de novo dupliciter
potest incipere aliquid velle. Uno modo sic, quod de novo incipiat
sibi illud esse bonum. Quod non est absque mutatione eius, sicut
adveniente frigore, incipit esse bonum sedere ad ignem, quod prius non
erat. Alio modo sic, quod de novo cognoscat illud esse sibi bonum,
cum prius hoc ignorasset, ad hoc enim consiliamur, ut sciamus quid
nobis sit bonum. Ostensum est autem supra quod tam substantia Dei
quam eius scientia est omnino immutabilis. Unde oportet voluntatem
eius omnino esse immutabilem.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum domini metaphorice
intelligendum est, secundum similitudinem nostram, cum enim nos
poenitet, destruimus quod fecimus. Quamvis hoc esse possit absque
mutatione voluntatis, cum etiam aliquis homo, absque mutatione
voluntatis, interdum velit aliquid facere, simul intendens postea
illud destruere. Sic igitur Deus poenituisse dicitur, secundum
similitudinem operationis, inquantum hominem quem fecerat, per
diluvium a facie terrae delevit.
Ad secundum dicendum quod voluntas Dei, cum sit causa prima et
universalis, non excludit causas medias, in quarum virtute est ut
aliqui effectus producantur. Sed quia omnes causae mediae non
adaequant virtutem causae primae, multa sunt in virtute et scientia et
voluntate divina, quae non continentur sub ordine causarum inferiorum;
sicut resuscitatio Lazari. Unde aliquis respiciens ad causas
inferiores, dicere poterat, Lazarus non resurget, respiciens vero ad
causam primam divinam, poterat dicere, Lazarus resurget. Et
utrumque horum Deus vult, scilicet quod aliquid quandoque sit futurum
secundum causam inferiorem, quod tamen futurum non sit secundum causam
superiorem; vel e converso. Sic ergo dicendum est quod Deus
aliquando pronuntiat aliquid futurum, secundum quod continetur in
ordine causarum inferiorum, ut puta secundum dispositionem naturae vel
meritorum; quod tamen non fit, quia aliter est in causa superiori
divina. Sicut cum praedixit Ezechiae, dispone domui tuae, quia
morieris et non vives, ut habetur Isaiae XXXVIII; neque tamen
ita evenit, quia ab aeterno aliter fuit in scientia et voluntate
divina, quae immutabilis est. Propter quod dicit Gregorius, quod
Deus immutat sententiam, non tamen mutat consilium, scilicet
voluntatis suae. Quod ergo dicit, poenitentiam agam ego,
intelligitur metaphorice dictum, nam homines quando non implent quod
comminati sunt, poenitere videntur.
Ad tertium dicendum quod ex ratione illa non potest concludi quod Deus
habeat mutabilem voluntatem; sed quod mutationem velit.
Ad quartum dicendum quod, licet Deum velle aliquid non sit
necessarium absolute, tamen necessarium est ex suppositione, propter
immutabilitatem divinae voluntatis, ut supra dictum est.
|
|