|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod voluntas Dei rebus
volitis necessitatem imponat. Dicit enim Augustinus, in
Enchirid., nullus fit salvus, nisi quem Deus voluerit salvari. Et
ideo rogandus est ut velit, quia necesse est fieri, si voluerit.
2. Praeterea, omnis causa quae non potest impediri, ex necessitate
suum effectum producit, quia et natura semper idem operatur, nisi
aliquid impediat, ut dicitur in II Physic. Sed voluntas Dei non
potest impediri, dicit enim apostolus, ad Rom. IX, voluntati enim
eius quis resistit? Ergo voluntas Dei imponit rebus volitis
necessitatem.
3. Praeterea, illud quod habet necessitatem ex priori, est
necessarium absolute, sicut animal mori est necessarium, quia est ex
contrariis compositum. Sed res creatae a Deo, comparantur ad
voluntatem divinam sicut ad aliquid prius, a quo habent necessitatem,
cum haec conditionalis sit vera, si aliquid Deus vult, illud est;
omnis autem conditionalis vera est necessaria. Sequitur ergo quod omne
quod Deus vult, sit necessarium absolute.
Sed contra, omnia bona quae fiunt, Deus vult fieri. Si igitur eius
voluntas imponat rebus volitis necessitatem, sequitur quod omnia bona
ex necessitate eveniunt. Et sic perit liberum arbitrium et consilium,
et omnia huiusmodi.
Respondeo dicendum quod divina voluntas quibusdam volitis necessitatem
imponit, non autem omnibus. Cuius quidem rationem aliqui assignare
voluerunt ex causis mediis quia ea quae producit per causas
necessarias, sunt necessaria; ea vero quae producit per causas
contingentes, sunt contingentia. Sed hoc non videtur sufficienter
dictum, propter duo. Primo quidem, quia effectus alicuius primae
causae est contingens propter causam secundam, ex eo quod impeditur
effectus causae primae per defectum causae secundae; sicut virtus solis
per defectum plantae impeditur. Nullus autem defectus causae secundae
impedire potest quin voluntas Dei effectum suum producat. Secundo,
quia, si distinctio contingentium a necessariis referatur solum in
causas secundas, sequitur hoc esse praeter intentionem et voluntatem
divinam, quod est inconveniens. Et ideo melius dicendum est, quod
hoc contingit propter efficaciam divinae voluntatis. Cum enim aliqua
causa efficax fuerit ad agendum, effectus consequitur causam non tantum
secundum id quod fit, sed etiam secundum modum fiendi vel essendi, ex
debilitate enim virtutis activae in semine, contingit quod filius
nascitur dissimilis patri in accidentibus, quae pertinent ad modum
essendi. Cum igitur voluntas divina sit efficacissima, non solum
sequitur quod fiant ea quae Deus vult fieri; sed quod eo modo fiant,
quo Deus ea fieri vult. Vult autem quaedam fieri Deus necessario,
et quaedam contingenter, ut sit ordo in rebus, ad complementum
universi. Et ideo quibusdam effectibus aptavit causas necessarias,
quae deficere non possunt, ex quibus effectus de necessitate
proveniunt, quibusdam autem aptavit causas contingentes defectibiles,
ex quibus effectus contingenter eveniunt. Non igitur propterea
effectus voliti a Deo, eveniunt contingenter, quia causae proximae
sunt contingentes, sed propterea quia Deus voluit eos contingenter
evenire, contingentes causas ad eos praeparavit.
Ad primum ergo dicendum quod per illud verbum Augustini intelligenda
est necessitas in rebus volitis a Deo, non absoluta, sed
conditionalis, necesse est enim hanc conditionalem veram esse, si
Deus hoc vult, necesse est hoc esse.
Ad secundum dicendum quod, ex hoc ipso quod nihil voluntati divinae
resistit, sequitur quod non solum fiant ea quae Deus vult fieri; sed
quod fiant contingenter vel necessario, quae sic fieri vult.
Ad tertium dicendum quod posteriora habent necessitatem a prioribus,
secundum modum priorum. Unde et ea quae fiunt a voluntate divina,
talem necessitatem habent, qualem Deus vult ea habere, scilicet, vel
absolutam, vel conditionalem tantum. Et sic, non omnia sunt
necessaria absolute.
|
|