|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deum esse sit per se
notum. Illa enim nobis dicuntur per se nota, quorum cognitio nobis
naturaliter inest, sicut patet de primis principiis. Sed, sicut
dicit Damascenus in principio libri sui, omnibus cognitio existendi
Deum naturaliter est inserta. Ergo Deum esse est per se notum.
2. Praeterea, illa dicuntur esse per se nota, quae statim,
cognitis terminis, cognoscuntur, quod philosophus attribuit primis
demonstrationis principiis, in I Poster., scito enim quid est totum
et quid pars, statim scitur quod omne totum maius est sua parte. Sed
intellecto quid significet hoc nomen Deus, statim habetur quod Deus
est. Significatur enim hoc nomine id quo maius significari non
potest, maius autem est quod est in re et intellectu, quam quod est in
intellectu tantum, unde cum, intellecto hoc nomine Deus, statim sit
in intellectu, sequitur etiam quod sit in re. Ergo Deum esse est per
se notum.
3. Praeterea, veritatem esse est per se notum, quia qui negat
veritatem esse, concedit veritatem esse, si enim veritas non est,
verum est veritatem non esse. Si autem est aliquid verum, oportet
quod veritas sit. Deus autem est ipsa veritas, Ioann. XIV, ego
sum via, veritas et vita. Ergo Deum esse est per se notum.
Sed contra, nullus potest cogitare oppositum eius quod est per se
notum ut patet per philosophum, in IV Metaphys. et I Poster.,
circa prima demonstrationis principia. Cogitari autem potest oppositum
eius quod est Deum esse, secundum illud Psalmi LII, dixit
insipiens in corde suo, non est Deus. Ergo Deum esse non est per se
notum.
Respondeo dicendum quod contingit aliquid esse per se notum
dupliciter, uno modo, secundum se et non quoad nos; alio modo,
secundum se et quoad nos. Ex hoc enim aliqua propositio est per se
nota, quod praedicatum includitur in ratione subiecti, ut homo est
animal, nam animal est de ratione hominis. Si igitur notum sit
omnibus de praedicato et de subiecto quid sit, propositio illa erit
omnibus per se nota, sicut patet in primis demonstrationum principiis,
quorum termini sunt quaedam communia quae nullus ignorat, ut ens et non
ens, totum et pars, et similia. Si autem apud aliquos notum non sit
de praedicato et subiecto quid sit, propositio quidem quantum in se
est, erit per se nota, non tamen apud illos qui praedicatum et
subiectum propositionis ignorant. Et ideo contingit, ut dicit
Boetius in libro de hebdomadibus, quod quaedam sunt communes animi
conceptiones et per se notae, apud sapientes tantum, ut incorporalia
in loco non esse. Dico ergo quod haec propositio, Deus est, quantum
in se est, per se nota est, quia praedicatum est idem cum subiecto;
Deus enim est suum esse, ut infra patebit. Sed quia nos non scimus
de Deo quid est, non est nobis per se nota, sed indiget demonstrari
per ea quae sunt magis nota quoad nos, et minus nota quoad naturam,
scilicet per effectus.
Ad primum ergo dicendum quod cognoscere Deum esse in aliquo communi,
sub quadam confusione, est nobis naturaliter insertum, inquantum
scilicet Deus est hominis beatitudo, homo enim naturaliter desiderat
beatitudinem, et quod naturaliter desideratur ab homine, naturaliter
cognoscitur ab eodem. Sed hoc non est simpliciter cognoscere Deum
esse; sicut cognoscere venientem, non est cognoscere Petrum, quamvis
sit Petrus veniens, multi enim perfectum hominis bonum, quod est
beatitudo, existimant divitias; quidam vero voluptates; quidam autem
aliquid aliud.
Ad secundum dicendum quod forte ille qui audit hoc nomen Deus, non
intelligit significari aliquid quo maius cogitari non possit, cum
quidam crediderint Deum esse corpus. Dato etiam quod quilibet
intelligat hoc nomine Deus significari hoc quod dicitur, scilicet
illud quo maius cogitari non potest; non tamen propter hoc sequitur
quod intelligat id quod significatur per nomen, esse in rerum natura;
sed in apprehensione intellectus tantum. Nec potest argui quod sit in
re, nisi daretur quod sit in re aliquid quo maius cogitari non potest,
quod non est datum a ponentibus Deum non esse.
Ad tertium dicendum quod veritatem esse in communi, est per se notum,
sed primam veritatem esse, hoc non est per se notum quoad nos.
|
|