|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deum esse non sit
demonstrabile. Deum enim esse est articulus fidei. Sed ea quae sunt
fidei, non sunt demonstrabilia, quia demonstratio facit scire, fides
autem de non apparentibus est, ut patet per apostolum, ad Hebr.
XI. Ergo Deum esse non est demonstrabile.
2. Praeterea, medium demonstrationis est quod quid est. Sed de
Deo non possumus scire quid est, sed solum quid non est, ut dicit
Damascenus. Ergo non possumus demonstrare Deum esse.
3. Praeterea, si demonstraretur Deum esse, hoc non esset nisi ex
effectibus eius. Sed effectus eius non sunt proportionati ei, cum
ipse sit infinitus, et effectus finiti; finiti autem ad infinitum non
est proportio. Cum ergo causa non possit demonstrari per effectum sibi
non proportionatum, videtur quod Deum esse non possit demonstrari.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. I, invisibilia Dei
per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Sed hoc non
esset, nisi per ea quae facta sunt, posset demonstrari Deum esse,
primum enim quod oportet intelligi de aliquo, est an sit.
Respondeo dicendum quod duplex est demonstratio. Una quae est per
causam, et dicitur propter quid, et haec est per priora simpliciter.
Alia est per effectum, et dicitur demonstratio quia, et haec est per
ea quae sunt priora quoad nos, cum enim effectus aliquis nobis est
manifestior quam sua causa, per effectum procedimus ad cognitionem
causae. Ex quolibet autem effectu potest demonstrari propriam causam
eius esse (si tamen eius effectus sint magis noti quoad nos), quia,
cum effectus dependeant a causa, posito effectu necesse est causam
praeexistere. Unde Deum esse, secundum quod non est per se notum
quoad nos, demonstrabile est per effectus nobis notos.
Ad primum ergo dicendum quod Deum esse, et alia huiusmodi quae per
rationem naturalem nota possunt esse de Deo, ut dicitur Rom. I non
sunt articuli fidei, sed praeambula ad articulos, sic enim fides
praesupponit cognitionem naturalem, sicut gratia naturam, et ut
perfectio perfectibile. Nihil tamen prohibet illud quod secundum se
demonstrabile est et scibile, ab aliquo accipi ut credibile, qui
demonstrationem non capit.
Ad secundum dicendum quod cum demonstratur causa per effectum, necesse
est uti effectu loco definitionis causae, ad probandum causam esse, et
hoc maxime contingit in Deo. Quia ad probandum aliquid esse, necesse
est accipere pro medio quid significet nomen non autem quod quid est,
quia quaestio quid est, sequitur ad quaestionem an est. Nomina autem
Dei imponuntur ab effectibus, ut postea ostendetur, unde,
demonstrando Deum esse per effectum, accipere possumus pro medio quid
significet hoc nomen Deus.
Ad tertium dicendum quod per effectus non proportionatos causae, non
potest perfecta cognitio de causa haberi, sed tamen ex quocumque
effectu potest manifeste nobis demonstrari causam esse, ut dictum est.
Et sic ex effectibus Dei potest demonstrari Deum esse, licet per eos
non perfecte possimus eum cognoscere secundum suam essentiam.
|
|