|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non sit. Quia si
unum contrariorum fuerit infinitum, totaliter destruetur aliud. Sed
hoc intelligitur in hoc nomine Deus, scilicet quod sit quoddam bonum
infinitum. Si ergo Deus esset, nullum malum inveniretur. Invenitur
autem malum in mundo. Ergo Deus non est.
2. Praeterea, quod potest compleri per pauciora principia, non fit
per plura. Sed videtur quod omnia quae apparent in mundo, possunt
compleri per alia principia, supposito quod Deus non sit, quia ea
quae sunt naturalia, reducuntur in principium quod est natura; ea vero
quae sunt a proposito, reducuntur in principium quod est ratio humana
vel voluntas. Nulla igitur necessitas est ponere Deum esse.
Sed contra est quod dicitur Exodi III, ex persona Dei, ego sum
qui sum.
Respondeo dicendum quod Deum esse quinque viis probari potest. Prima
autem et manifestior via est, quae sumitur ex parte motus. Certum est
enim, et sensu constat, aliqua moveri in hoc mundo. Omne autem quod
movetur, ab alio movetur. Nihil enim movetur, nisi secundum quod est
in potentia ad illud ad quod movetur, movet autem aliquid secundum quod
est actu. Movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia
in actum, de potentia autem non potest aliquid reduci in actum, nisi
per aliquod ens in actu, sicut calidum in actu, ut ignis, facit
lignum, quod est calidum in potentia, esse actu calidum, et per hoc
movet et alterat ipsum. Non autem est possibile ut idem sit simul in
actu et potentia secundum idem, sed solum secundum diversa, quod enim
est calidum in actu, non potest simul esse calidum in potentia, sed
est simul frigidum in potentia. Impossibile est ergo quod, secundum
idem et eodem modo, aliquid sit movens et motum, vel quod moveat
seipsum. Omne ergo quod movetur, oportet ab alio moveri. Si ergo id
a quo movetur, moveatur, oportet et ipsum ab alio moveri et illud ab
alio. Hic autem non est procedere in infinitum, quia sic non esset
aliquod primum movens; et per consequens nec aliquod aliud movens,
quia moventia secunda non movent nisi per hoc quod sunt mota a primo
movente, sicut baculus non movet nisi per hoc quod est motus a manu.
Ergo necesse est devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo
movetur, et hoc omnes intelligunt Deum. Secunda via est ex ratione
causae efficientis. Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordinem
causarum efficientium, nec tamen invenitur, nec est possibile, quod
aliquid sit causa efficiens sui ipsius; quia sic esset prius seipso,
quod est impossibile. Non autem est possibile quod in causis
efficientibus procedatur in infinitum. Quia in omnibus causis
efficientibus ordinatis, primum est causa medii, et medium est causa
ultimi, sive media sint plura sive unum tantum, remota autem causa,
removetur effectus, ergo, si non fuerit primum in causis
efficientibus, non erit ultimum nec medium. Sed si procedatur in
infinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens, et
sic non erit nec effectus ultimus, nec causae efficientes mediae, quod
patet esse falsum. Ergo est necesse ponere aliquam causam efficientem
primam, quam omnes Deum nominant. Tertia via est sumpta ex possibili
et necessario, quae talis est. Invenimus enim in rebus quaedam quae
sunt possibilia esse et non esse, cum quaedam inveniantur generari et
corrumpi, et per consequens possibilia esse et non esse. Impossibile
est autem omnia quae sunt, talia esse, quia quod possibile est non
esse, quandoque non est. Si igitur omnia sunt possibilia non esse,
aliquando nihil fuit in rebus. Sed si hoc est verum, etiam nunc nihil
esset, quia quod non est, non incipit esse nisi per aliquid quod est;
si igitur nihil fuit ens, impossibile fuit quod aliquid inciperet
esse, et sic modo nihil esset, quod patet esse falsum. Non ergo
omnia entia sunt possibilia, sed oportet aliquid esse necessarium in
rebus. Omne autem necessarium vel habet causam suae necessitatis
aliunde, vel non habet. Non est autem possibile quod procedatur in
infinitum in necessariis quae habent causam suae necessitatis, sicut
nec in causis efficientibus, ut probatum est. Ergo necesse est ponere
aliquid quod sit per se necessarium, non habens causam necessitatis
aliunde, sed quod est causa necessitatis aliis, quod omnes dicunt
Deum. Quarta via sumitur ex gradibus qui in rebus inveniuntur.
Invenitur enim in rebus aliquid magis et minus bonum, et verum, et
nobile, et sic de aliis huiusmodi. Sed magis et minus dicuntur de
diversis secundum quod appropinquant diversimode ad aliquid quod maxime
est, sicut magis calidum est, quod magis appropinquat maxime calido.
Est igitur aliquid quod est verissimum, et optimum, et nobilissimum,
et per consequens maxime ens, nam quae sunt maxime vera, sunt maxime
entia, ut dicitur II Metaphys. Quod autem dicitur maxime tale in
aliquo genere, est causa omnium quae sunt illius generis, sicut
ignis, qui est maxime calidus, est causa omnium calidorum, ut in
eodem libro dicitur. Ergo est aliquid quod omnibus entibus est causa
esse, et bonitatis, et cuiuslibet perfectionis, et hoc dicimus
Deum. Quinta via sumitur ex gubernatione rerum. Videmus enim quod
aliqua quae cognitione carent, scilicet corpora naturalia, operantur
propter finem, quod apparet ex hoc quod semper aut frequentius eodem
modo operantur, ut consequantur id quod est optimum; unde patet quod
non a casu, sed ex intentione perveniunt ad finem. Ea autem quae non
habent cognitionem, non tendunt in finem nisi directa ab aliquo
cognoscente et intelligente, sicut sagitta a sagittante. Ergo est
aliquid intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur ad finem, et
hoc dicimus Deum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus in Enchiridio,
Deus, cum sit summe bonus, nullo modo sineret aliquid mali esse in
operibus suis, nisi esset adeo omnipotens et bonus, ut bene faceret
etiam de malo. Hoc ergo ad infinitam Dei bonitatem pertinet, ut esse
permittat mala, et ex eis eliciat bona.
Ad secundum dicendum quod, cum natura propter determinatum finem
operetur ex directione alicuius superioris agentis, necesse est ea quae
a natura fiunt, etiam in Deum reducere, sicut in primam causam.
Similiter etiam quae ex proposito fiunt, oportet reducere in aliquam
altiorem causam, quae non sit ratio et voluntas humana, quia haec
mutabilia sunt et defectibilia; oportet autem omnia mobilia et deficere
possibilia reduci in aliquod primum principium immobile et per se
necessarium, sicut ostensum est.
|
|