|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod amor non sit in Deo.
Nulla enim passio est in Deo. Amor est passio. Ergo amor non est
in Deo.
2. Praeterea, amor, ira, tristitia, et huiusmodi, contra se
dividuntur. Sed tristitia et ira non dicuntur de Deo nisi
metaphorice. Ergo nec amor.
3. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., amor
est vis unitiva et concretiva. Hoc autem in Deo locum habere non
potest, cum sit simplex. Ergo in Deo non est amor.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. IV, Deus caritas est.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere amorem in Deo. Primus
enim motus voluntatis, et cuiuslibet appetitivae virtutis, est amor.
Cum enim actus voluntatis, et cuiuslibet appetitivae virtutis tendat
in bonum et malum, sicut in propria obiecta; bonum autem principalius
et per se est obiectum voluntatis et appetitus, malum autem secundario
et per aliud, inquantum scilicet opponitur bono, oportet naturaliter
esse priores actus voluntatis et appetitus qui respiciunt bonum, his
qui respiciunt malum; ut gaudium quam tristitia, et amor quam odium.
Semper enim quod est per se, prius est eo quod est per aliud.
Rursus, quod est communius, naturaliter est prius, unde et
intellectus per prius habet ordinem ad verum commune, quam ad
particularia quaedam vera. Sunt autem quidam actus voluntatis et
appetitus, respicientes bonum sub aliqua speciali conditione, sicut
gaudium et delectatio est de bono praesenti et habito; desiderium autem
et spes, de bono nondum adepto. Amor autem respicit bonum in
communi, sive sit habitum, sive non habitum. Unde amor naturaliter
est primus actus voluntatis et appetitus. Et propter hoc, omnes alii
motus appetitivi praesupponunt amorem, quasi primam radicem. Nullus
enim desiderat aliquid, nisi bonum amatum, neque aliquis gaudet, nisi
de bono amato. Odium etiam non est nisi de eo quod contrariatur rei
amatae. Et similiter tristitiam, et cetera huiusmodi, manifestum est
in amorem referri, sicut in primum principium. Unde in quocumque est
voluntas vel appetitus, oportet esse amorem, remoto enim primo,
removentur alia. Ostensum est autem in Deo esse voluntatem. Unde
necesse est in eo ponere amorem.
Ad primum ergo dicendum quod vis cognitiva non movet, nisi mediante
appetitiva. Et sicut in nobis ratio universalis movet mediante ratione
particulari, ut dicitur in III de anima; ita appetitus
intellectivus, qui dicitur voluntas, movet in nobis mediante appetitu
sensitivo. Unde proximum motivum corporis in nobis est appetitus
sensitivus. Unde semper actum appetitus sensitivi concomitatur aliqua
transmutatio corporis; et maxime circa cor, quod est primum principium
motus in animali. Sic igitur actus appetitus sensitivi, inquantum
habent transmutationem corporalem annexam, passiones dicuntur, non
autem actus voluntatis. Amor igitur et gaudium et delectatio,
secundum quod significant actus appetitus sensitivi, passiones sunt,
non autem secundum quod significant actus appetitus intellectivi. Et
sic ponuntur in Deo. Unde dicit philosophus, in VII Ethic.,
quod Deus una et simplici operatione gaudet. Et eadem ratione, sine
passione amat.
Ad secundum dicendum quod in passionibus sensitivi appetitus, est
considerare aliquid quasi materiale, scilicet corporalem
transmutationem; et aliquid quasi formale, quod est ex parte
appetitus. Sicut in ira, ut dicitur in I de anima, materiale est
accensio sanguinis circa cor, vel aliquid huiusmodi; formale vero,
appetitus vindictae. Sed rursus, ex parte eius quod est formale, in
quibusdam horum designatur aliqua imperfectio; sicut in desiderio,
quod est boni non habiti; et in tristitia, quae est mali habiti. Et
eadem ratio est de ira, quae tristitiam supponit. Quaedam vero nullam
imperfectionem designant, ut amor et gaudium. Cum igitur nihil horum
Deo conveniat secundum illud quod est materiale in eis, ut dictum
est; illa quae imperfectionem important etiam formaliter, Deo
convenire non possunt nisi metaphorice, propter similitudinem
effectus, ut supra dictum est. Quae autem imperfectionem non
important, de Deo proprie dicuntur, ut amor et gaudium, tamen sine
passione, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod actus amoris semper tendit in duo, scilicet
in bonum quod quis vult alicui; et in eum cui vult bonum. Hoc enim
est proprie amare aliquem, velle ei bonum. Unde in eo quod aliquis
amat se, vult bonum sibi. Et sic illud bonum quaerit sibi unire,
inquantum potest. Et pro tanto dicitur amor vis unitiva, etiam in
Deo, sed absque compositione, quia illud bonum quod vult sibi, non
est aliud quam ipse, qui est per suam essentiam bonus, ut supra
ostensum est. In hoc vero quod aliquis amat alium, vult bonum illi.
Et sic utitur eo tanquam seipso, referens bonum ad illum, sicut ad
seipsum. Et pro tanto dicitur amor vis concretiva, quia alium
aggregat sibi habens se ad eum sicut ad seipsum. Et sic etiam amor
divinus est vis concretiva, absque compositione quae sit in Deo,
inquantum aliis bona vult.
|
|