|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non omnia amet.
Quia, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom., amor amantem
extra se ponit, et eum quodammodo in amatum transfert. Inconveniens
autem est dicere quod Deus, extra se positus, in alia transferatur.
Ergo inconveniens est dicere quod Deus alia a se amet.
2. Praeterea, amor Dei aeternus est. Sed ea quae sunt alia a
Deo, non sunt ab aeterno nisi in Deo. Ergo Deus non amat ea nisi
in seipso. Sed secundum quod sunt in eo, non sunt aliud ab eo. Ergo
Deus non amat alia a seipso.
3. Praeterea, duplex est amor, scilicet concupiscentiae, et
amicitiae. Sed Deus creaturas irrationales non amat amore
concupiscentiae, quia nullius extra se eget, nec etiam amore
amicitiae, quia non potest ad res irrationales haberi, ut patet per
philosophum, in VIII Ethic. Ergo Deus non omnia amat.
4. Praeterea, in Psalmo dicitur, odisti omnes qui operantur
iniquitatem. Nihil autem simul odio habetur et amatur. Ergo Deus
non omnia amat.
Sed contra est quod dicitur Sap. XI, diligis omnia quae sunt, et
nihil odisti eorum quae fecisti.
Respondeo dicendum quod Deus omnia existentia amat. Nam omnia
existentia, inquantum sunt, bona sunt, ipsum enim esse cuiuslibet rei
quoddam bonum est, et similiter quaelibet perfectio ipsius. Ostensum
est autem supra quod voluntas Dei est causa omnium rerum et sic oportet
quod intantum habeat aliquid esse, aut quodcumque bonum, inquantum est
volitum a Deo. Cuilibet igitur existenti Deus vult aliquod bonum.
Unde, cum amare nil aliud sit quam velle bonum alicui, manifestum est
quod Deus omnia quae sunt, amat. Non tamen eo modo sicut nos. Quia
enim voluntas nostra non est causa bonitatis rerum, sed ab ea movetur
sicut ab obiecto, amor noster, quo bonum alicui volumus, non est
causa bonitatis ipsius, sed e converso bonitas eius, vel vera vel
aestimata, provocat amorem, quo ei volumus et bonum conservari quod
habet, et addi quod non habet, et ad hoc operamur. Sed amor Dei est
infundens et creans bonitatem in rebus.
Ad primum ergo dicendum quod amans sic fit extra se in amatum
translatus, inquantum vult amato bonum, et operatur per suam
providentiam, sicut et sibi. Unde et Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom., audendum est autem et hoc pro veritate dicere, quod et
ipse omnium causa, per abundantiam amativae bonitatis, extra seipsum
fit ad omnia existentia providentiis.
Ad secundum dicendum quod, licet creaturae ab aeterno non fuerint nisi
in Deo, tamen per hoc quod ab aeterno in Deo fuerunt, ab aeterno
Deus cognovit res in propriis naturis, et eadem ratione amavit.
Sicut et nos per similitudines rerum, quae in nobis sunt, cognoscimus
res in seipsis existentes.
Ad tertium dicendum quod amicitia non potest haberi nisi ad rationales
creaturas, in quibus contingit esse redamationem, et communicationem
in operibus vitae, et quibus contingit bene evenire vel male, secundum
fortunam et felicitatem, sicut et ad eas proprie benevolentia est.
Creaturae autem irrationales non possunt pertingere ad amandum Deum,
neque ad communicationem intellectualis et beatae vitae, qua Deus
vivit. Sic igitur Deus, proprie loquendo, non amat creaturas
irrationales amore amicitiae, sed amore quasi concupiscentiae;
inquantum ordinat eas ad rationales creaturas, et etiam ad seipsum;
non quasi eis indigeat, sed propter suam bonitatem et nostram
utilitatem. Concupiscimus enim aliquid et nobis et aliis.
Ad quartum dicendum quod nihil prohibet unum et idem secundum aliquid
amari, et secundum aliquid odio haberi. Deus autem peccatores,
inquantum sunt naturae quaedam, amat, sic enim et sunt, et ab ipso
sunt. Inquantum vero peccatores sunt, non sunt, sed ab esse
deficiunt, et hoc in eis a Deo non est. Unde secundum hoc ab ipso
odio habentur.
|
|