|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus aequaliter diligat
omnia. Dicitur enim Sap. VI, aequaliter est ei cura de omnibus.
Sed providentia Dei, quam habet de rebus, est ex amore quo amat
res. Ergo aequaliter amat omnia.
2. Praeterea, amor Dei est eius essentia. Sed essentia Dei magis
et minus non recipit. Ergo nec amor eius. Non igitur quaedam aliis
magis amat.
3. Praeterea, sicut amor Dei se extendit ad res creatas, ita et
scientia et voluntas. Sed Deus non dicitur scire quaedam magis quam
alia, neque magis velle. Ergo nec magis quaedam aliis diligit.
Sed contra est quod dicit Augustinus, super Ioann., omnia diligit
Deus quae fecit; et inter ea magis diligit creaturas rationales; et
de illis eas amplius, quae sunt membra unigeniti sui; et multo magis
ipsum unigenitum suum.
Respondeo dicendum quod, cum amare sit velle bonum alicui, duplici
ratione potest aliquid magis vel minus amari. Uno modo, ex parte
ipsius actus voluntatis, qui est magis vel minus intensus. Et sic
Deus non magis quaedam aliis amat, quia omnia amat uno et simplici
actu voluntatis, et semper eodem modo se habente. Alio modo, ex
parte ipsius boni quod aliquis vult amato. Et sic dicimur aliquem
magis alio amare, cui volumus maius bonum; quamvis non magis intensa
voluntate. Et hoc modo necesse est dicere quod Deus quaedam aliis
magis amat. Cum enim amor Dei sit causa bonitatis rerum, ut dictum
est, non esset aliquid alio melius, si Deus non vellet uni maius
bonum quam alteri.
Ad primum ergo dicendum quod dicitur Deo aequaliter esse cura de
omnibus, non quia aequalia bona sua cura omnibus dispenset; sed quia
ex aequali sapientia et bonitate omnia administrat.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de intensione amoris ex
parte actus voluntatis, qui est divina essentia. Bonum autem quod
Deus creaturae vult, non est divina essentia. Unde nihil prohibet
illud intendi vel remitti.
Ad tertium dicendum quod intelligere et velle significant solum actus,
non autem in sua significatione includunt aliqua obiecta, ex quorum
diversitate possit dici Deus magis vel minus scire aut velle; sicut
circa amorem dictum est.
|
|