|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus non semper magis
diligat meliora. Manifestum est enim quod Christus est melior toto
genere humano, cum sit Deus et homo. Sed Deus magis dilexit genus
humanum quam Christum, quia dicitur Rom. VIII, proprio filio
suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ergo Deus
non semper magis diligit meliora.
2. Praeterea, Angelus est melior homine, unde in Psalmo VIII
dicitur de homine, minuisti eum paulo minus ab Angelis. Sed Deus
plus dilexit hominem quam Angelum, dicitur enim Hebr. II, nusquam
Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Ergo Deus non
semper magis diligit meliora.
3. Praeterea, Petrus fuit melior Ioanne, quia plus Christum
diligebat. Unde dominus, sciens hoc esse verum, interrogavit
Petrum, dicens, Simon Ioannis, diligis me plus his? Sed tamen
Christus plus dilexit Ioannem quam Petrum, ut enim dicit
Augustinus, super illud Ioan. XXI, Simon Ioannis diligis me?
Hoc ipso signo Ioannes a ceteris discipulis discernitur; non quod
solum eum, sed quod plus eum ceteris diligebat. Non ergo semper magis
diligit meliora.
4. Praeterea, melior est innocens poenitente; cum poenitentia sit
secunda tabula post naufragium, ut dicit Hieronymus. Sed Deus plus
diligit poenitentem quam innocentem, quia plus de eo gaudet, dicitur
enim Luc. XV, dico vobis quod maius gaudium erit in caelo super uno
peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui
non indigent poenitentia. Ergo Deus non semper magis diligit
meliora.
5. Praeterea, melior est iustus praescitus, quam peccator
praedestinatus. Sed Deus plus diligit peccatorem praedestinatum,
quia vult ei maius bonum, scilicet vitam aeternam. Ergo Deus non
semper magis diligit meliora.
Sed contra, unumquodque diligit sibi simile; ut patet per illud quod
habetur Eccli. XIII, omne animal diligit sibi simile. Sed
intantum aliquid est melius, inquantum est Deo similius. Ergo
meliora magis diliguntur a Deo.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere, secundum praedicta, quod
Deus magis diligat meliora. Dictum est enim quod Deum diligere magis
aliquid, nihil aliud est quam ei maius bonum velle, voluntas enim Dei
est causa bonitatis in rebus. Et sic, ex hoc sunt aliqua meliora,
quod Deus eis maius bonum vult. Unde sequitur quod meliora plus
amet.
Ad primum ergo dicendum quod Deus Christum diligit, non solum plus
quam totum humanum genus, sed etiam magis quam totam universitatem
creaturarum, quia scilicet ei maius bonum voluit, quia dedit ei
nomen, quod est super omne nomen, ut verus Deus esset. Nec eius
excellentiae deperiit ex hoc quod Deus dedit eum in mortem pro salute
humani generis, quinimo ex hoc factus est victor gloriosus; factus
enim est principatus super humerum eius, ut dicitur Isaiae IX.
Ad secundum dicendum quod naturam humanam assumptam a Dei verbo in
persona Christi, secundum praedicta, Deus plus amat quam omnes
Angelos, et melior est, maxime ratione unionis. Sed loquendo de
humana natura communiter, eam angelicae comparando, secundum ordinem
ad gratiam et gloriam, aequalitas invenitur; cum eadem sit mensura
hominis et Angeli, ut dicitur Apoc. XXI; ita tamen quod quidam
Angeli quibusdam hominibus, et quidam homines quibusdam Angelis,
quantum ad hoc, potiores inveniuntur. Sed quantum ad conditionem
naturae, Angelus est melior homine. Nec ideo naturam humanam
assumpsit Deus, quia hominem absolute plus diligeret, sed quia plus
indigebat. Sicut bonus paterfamilias aliquid pretiosius dat servo
aegrotanti, quod non dat filio sano.
Ad tertium dicendum quod haec dubitatio de Petro et Ioanne
multipliciter solvitur. Augustinus namque refert hoc ad mysterium,
dicens quod vita activa, quae significatur per Petrum, plus diligit
Deum quam vita contemplativa, quae significatur per Ioannem, quia
magis sentit praesentis vitae angustias, et aestuantius ab eis liberari
desiderat, et ad Deum ire. Contemplativam vero vitam Deus plus
diligit, quia magis eam conservat; non enim finitur simul cum vita
corporis, sicut vita activa. Quidam vero dicunt quod Petrus plus
dilexit Christum in membris; et sic etiam a Christo plus fuit
dilectus; unde ei Ecclesiam commendavit. Ioannes vero plus dilexit
Christum in seipso; et sic etiam plus ab eo fuit dilectus; unde ei
commendavit matrem. Alii vero dicunt quod incertum est quis horum plus
Christum dilexerit amore caritatis, et similiter quem Deus plus
dilexerit in ordine ad maiorem gloriam vitae aeternae. Sed Petrus
dicitur plus dilexisse, quantum ad quandam promptitudinem vel
fervorem, Ioannes vero plus dilectus, quantum ad quaedam
familiaritatis indicia, quae Christus ei magis demonstrabat, propter
eius iuventutem et puritatem. Alii vero dicunt quod Christus plus
dilexit Petrum, quantum ad excellentius donum caritatis, Ioannem
vero plus, quantum ad donum intellectus. Unde simpliciter Petrus
fuit melior, et magis dilectus, sed Ioannes secundum quid.
Praesumptuosum tamen videtur hoc diiudicare, quia, ut dicitur Prov.
XVI, spirituum ponderator est dominus, et non alius.
Ad quartum dicendum quod poenitentes et innocentes se habent sicut
excedentia et excessa. Nam sive sint innocentes, sive poenitentes,
illi sunt meliores et magis dilecti, qui plus habent de gratia.
Ceteris tamen paribus, innocentia dignior est et magis dilecta.
Dicitur tamen Deus plus gaudere de poenitente quam de innocente, quia
plerumque poenitentes cautiores, humiliores et ferventiores resurgunt.
Unde Gregorius dicit ibidem, quod dux in praelio eum militem plus
diligit, qui post fugam conversus, fortiter hostem premit, quam qui
nunquam fugit, nec unquam fortiter fecit. Vel, alia ratione, quia
aequale donum gratiae plus est, comparatum poenitenti, qui meruit
poenam, quam innocenti, qui non meruit. Sicut centum marcae maius
donum est, si dentur pauperi, quam si dentur regi.
Ad quintum dicendum quod, cum voluntas Dei sit causa bonitatis in
rebus, secundum illud tempus pensanda est bonitas eius qui amatur a
Deo, secundum quod dandum est ei ex bonitate divina aliquod bonum.
Secundum ergo illud tempus quo praedestinato peccatori dandum est ex
divina voluntate maius bonum, melior est; licet secundum aliquod aliud
tempus, sit peior; quia et secundum aliquod tempus, non est nec bonus
neque malus.
|
|