|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit
iustitia. Iustitia enim contra temperantiam dividitur. Temperantia
autem non est in Deo. Ergo nec iustitia.
2. Praeterea, quicumque facit omnia pro libito suae voluntatis, non
secundum iustitiam operatur. Sed, sicut dicit apostolus, ad Ephes.
I, Deus operatur omnia secundum consilium suae voluntatis. Non ergo
ei iustitia debet attribui.
3. Praeterea, actus iustitiae est reddere debitum. Sed Deus nulli
est debitor. Ergo Deo non competit iustitia.
4. Praeterea, quidquid est in Deo, est eius essentia. Sed hoc
non competit iustitiae, dicit enim Boetius, in libro de Hebdomad.,
quod bonum essentiam, iustum vero actum respicit. Ergo iustitia non
competit Deo.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo X, iustus dominus, et
iustitias dilexit.
Respondeo dicendum quod duplex est species iustitiae. Una, quae
consistit in mutua datione et acceptione, ut puta quae consistit in
emptione et venditione, et aliis huiusmodi communicationibus vel
commutationibus. Et haec dicitur a philosopho, in V Ethic.,
iustitia commutativa, vel directiva commutationum sive
communicationum. Et haec non competit Deo, quia, ut dicit
apostolus, Rom. XI, quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
Alia, quae consistit in distribuendo, et dicitur distributiva
iustitia, secundum quam aliquis gubernator vel dispensator dat
unicuique secundum suam dignitatem. Sicut igitur ordo congruus
familiae, vel cuiuscumque multitudinis gubernatae, demonstrat
huiusmodi iustitiam in gubernante; ita ordo universi, qui apparet tam
in rebus naturalibus quam in rebus voluntariis, demonstrat Dei
iustitiam. Unde dicit Dionysius, VIII cap. de Div. Nom.,
oportet videre in hoc veram Dei esse iustitiam, quod omnibus tribuit
propria, secundum uniuscuiusque existentium dignitatem; et
uniuscuiusque naturam in proprio salvat ordine et virtute.
Ad primum ergo dicendum quod virtutum moralium quaedam sunt circa
passiones; sicut temperantia circa concupiscentias, fortitudo circa
timores et audacias, mansuetudo circa iram. Et huiusmodi virtutes
Deo attribui non possunt, nisi secundum metaphoram, quia in Deo
neque passiones sunt, ut supra dictum est; neque appetitus
sensitivus, in quo sunt huiusmodi virtutes sicut in subiecto, ut dicit
philosophus in III Ethic. Quaedam vero virtutes morales sunt circa
operationes; ut puta circa dationes et sumptus, ut iustitia et
liberalitas et magnificentia; quae etiam non sunt in parte sensitiva,
sed in voluntate. Unde nihil prohibet huiusmodi virtutes in Deo
ponere, non tamen circa actiones civiles sed circa actiones Deo
convenientes. Ridiculum est enim secundum virtutes politicas Deum
laudare, ut dicit philosophus in X Ethic.
Ad secundum dicendum quod, cum bonum intellectum sit obiectum
voluntatis, impossibile est Deum velle nisi quod ratio suae sapientiae
habet. Quae quidem est sicut lex iustitiae, secundum quam eius
voluntas recta et iusta est. Unde quod secundum suam voluntatem
facit, iuste facit, sicut et nos quod secundum legem facimus, iuste
facimus. Sed nos quidem secundum legem alicuius superioris, Deus
autem sibi ipsi est lex.
Ad tertium dicendum quod unicuique debetur quod suum est. Dicitur
autem esse suum alicuius, quod ad ipsum ordinatur; sicut servus est
domini, et non e converso; nam liberum est quod sui causa est. In
nomine ergo debiti, importatur quidam ordo exigentiae vel necessitatis
alicuius ad quod ordinatur. Est autem duplex ordo considerandus in
rebus. Unus, quo aliquid creatum ordinatur ad aliud creatum, sicut
partes ordinantur ad totum, et accidentia ad substantias, et
unaquaeque res ad suum finem. Alius ordo, quo omnia creata ordinantur
in Deum. Sic igitur et debitum attendi potest dupliciter in
operatione divina, aut secundum quod aliquid debetur Deo; aut
secundum quod aliquid debetur rei creatae. Et utroque modo Deus
debitum reddit. Debitum enim est Deo, ut impleatur in rebus id quod
eius sapientia et voluntas habet, et quod suam bonitatem manifestat,
et secundum hoc iustitia Dei respicit decentiam ipsius, secundum quam
reddit sibi quod sibi debetur. Debitum etiam est alicui rei creatae,
quod habeat id quod ad ipsam ordinatur, sicut homini, quod habeat
manus, et quod ei alia animalia serviant. Et sic etiam Deus operatur
iustitiam, quando dat unicuique quod ei debetur secundum rationem suae
naturae et conditionis. Sed hoc debitum dependet ex primo, quia hoc
unicuique debetur, quod est ordinatum ad ipsum secundum ordinem divinae
sapientiae. Et licet Deus hoc modo debitum alicui det, non tamen
ipse est debitor, quia ipse ad alia non ordinatur, sed potius alia in
ipsum. Et ideo iustitia quandoque dicitur in Deo condecentia suae
bonitatis; quandoque vero retributio pro meritis. Et utrumque modum
tangit Anselmus, dicens, cum punis malos, iustum est, quia illorum
meritis convenit; cum vero parcis malis, iustum est, quia bonitati
tuae condecens est.
Ad quartum dicendum quod, licet iustitia respiciat actum, non tamen
per hoc excluditur quin sit essentia Dei, quia etiam id quod est de
essentia rei, potest esse principium actionis. Sed bonum non semper
respicit actum, quia aliquid dicitur esse bonum, non solum secundum
quod agit, sed etiam secundum quod in sua essentia perfectum est. Et
propter hoc ibidem dicitur quod bonum comparatur ad iustum, sicut
generale ad speciale.
|
|