|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iustitia Dei non sit
veritas. Iustitia enim est in voluntate, est enim rectitudo
voluntatis, ut dicit Anselmus. Veritas autem est in intellectu,
secundum philosophum in VI Metaphys. et in VI Ethic. Ergo
iustitia non pertinet ad veritatem.
2. Praeterea, veritas, secundum philosophum in IV Ethic., est
quaedam alia virtus a iustitia. Non ergo veritas pertinet ad rationem
iustitiae.
Sed contra est quod in Psalmo LXXXIV dicitur, misericordia et
veritas obviaverunt sibi; et ponitur ibi veritas pro iustitia.
Respondeo dicendum quod veritas consistit in adaequatione intellectus
et rei, sicut supra dictum est. Intellectus autem qui est causa rei,
comparatur ad ipsam sicut regula et mensura, e converso autem est de
intellectu qui accipit scientiam a rebus. Quando igitur res sunt
mensura et regula intellectus, veritas consistit in hoc, quod
intellectus adaequatur rei, ut in nobis accidit, ex eo enim quod res
est vel non est, opinio nostra et oratio vera vel falsa est. Sed
quando intellectus est regula vel mensura rerum, veritas consistit in
hoc, quod res adaequantur intellectui, sicut dicitur artifex facere
verum opus, quando concordat arti. Sicut autem se habent artificiata
ad artem, ita se habent opera iusta ad legem cui concordant. Iustitia
igitur Dei, quae constituit ordinem in rebus conformem rationi
sapientiae suae, quae est lex eius, convenienter veritas nominatur.
Et sic etiam dicitur in nobis veritas iustitiae.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia, quantum ad legem regulantem,
est in ratione vel intellectu, sed quantum ad imperium, quo opera
regulantur secundum legem, est in voluntate.
Ad secundum dicendum quod veritas illa de qua loquitur philosophus
ibi, est quaedam virtus per quam aliquis demonstrat se talem in dictis
vel factis, qualis est. Et sic consistit in conformitate signi ad
significatum, non autem in conformitate effectus ad causam et regulam,
sicut de veritate iustitiae dictum est.
|
|