|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod misericordia Deo non
competat. Misericordia enim est species tristitiae, ut dicit
Damascenus. Sed tristitia non est in Deo. Ergo nec misericordia.
2. Praeterea, misericordia est relaxatio iustitiae. Sed Deus non
potest praetermittere id quod ad iustitiam suam pertinet. Dicitur enim
II ad Tim. II, si non credimus, ille fidelis permanet, seipsum
negare non potest, negaret autem seipsum, ut dicit Glossa ibidem, si
dicta sua negaret. Ergo misericordia Deo non competit.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CX, miserator et misericors
dominus.
Respondeo dicendum quod misericordia est Deo maxime attribuenda,
tamen secundum effectum, non secundum passionis affectum. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod misericors dicitur aliquis quasi
habens miserum cor, quia scilicet afficitur ex miseria alterius per
tristitiam, ac si esset eius propria miseria. Et ex hoc sequitur quod
operetur ad depellendam miseriam alterius, sicut miseriam propriam, et
hic est misericordiae effectus. Tristari ergo de miseria alterius non
competit Deo, sed repellere miseriam alterius, hoc maxime ei
competit, ut per miseriam quemcumque defectum intelligamus. Defectus
autem non tolluntur, nisi per alicuius bonitatis perfectionem, prima
autem origo bonitatis Deus est, ut supra ostensum est. Sed
considerandum est quod elargiri perfectiones rebus, pertinet quidem et
ad bonitatem divinam, et ad iustitiam, et ad liberalitatem, et
misericordiam, tamen secundum aliam et aliam rationem. Communicatio
enim perfectionum, absolute considerata, pertinet ad bonitatem, ut
supra ostensum est. Sed inquantum perfectiones rebus a Deo dantur
secundum earum proportionem, pertinet ad iustitiam, ut dictum est
supra. Inquantum vero non attribuit rebus perfectiones propter
utilitatem suam, sed solum propter suam bonitatem, pertinet ad
liberalitatem. Inquantum vero perfectiones datae rebus a Deo, omnem
defectum expellunt, pertinet ad misericordiam.
Ad primum igitur dicendum quod obiectio illa procedit de misericordia,
quantum ad passionis affectum.
Ad secundum dicendum quod Deus misericorditer agit, non quidem contra
iustitiam suam faciendo, sed aliquid supra iustitiam operando, sicut
si alicui cui debentur centum denarii, aliquis ducentos det de suo,
tamen non contra iustitiam facit, sed liberaliter vel misericorditer
operatur. Et similiter si aliquis offensam in se commissam remittat.
Qui enim aliquid remittit, quodammodo donat illud, unde apostolus
remissionem donationem vocat, Ephes. V, donate invicem, sicut et
Christus vobis donavit. Ex quo patet quod misericordia non tollit
iustitiam, sed est quaedam iustitiae plenitudo. Unde dicitur Iac.
II, quod misericordia superexaltat iudicium.
|
|