|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non in omnibus Dei
operibus sit misericordia et iustitia. Quaedam enim opera Dei
attribuuntur misericordiae, ut iustificatio impii, quaedam vero
iustitiae, ut damnatio impiorum. Unde dicitur Iac. II, iudicium
sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam. Non ergo in
omni opere Dei apparet misericordia et iustitia.
2. Praeterea, apostolus, ad Rom. XV, conversionem Iudaeorum
attribuit iustitiae et veritati; conversionem autem gentium,
misericordiae. Ergo non in quolibet opere Dei est iustitia et
misericordia.
3. Praeterea, multi iusti in hoc mundo affliguntur. Hoc autem est
iniustum. Non ergo in omni opere Dei est iustitia et misericordia.
4. Praeterea, iustitiae est reddere debitum, misericordiae autem
sublevare miseriam, et sic tam iustitia quam misericordia aliquid
praesupponit in suo opere. Sed creatio nihil praesupponit. Ergo in
creatione neque misericordia est, neque iustitia.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XXIV, omnes viae domini
misericordia et veritas.
Respondeo dicendum quod necesse est quod in quolibet opere Dei
misericordia et veritas inveniantur; si tamen misericordia pro
remotione cuiuscumque defectus accipiatur; quamvis non omnis defectus
proprie possit dici miseria, sed solum defectus rationalis naturae,
quam contingit esse felicem; nam miseria felicitati opponitur. Huius
autem necessitatis ratio est, quia, cum debitum quod ex divina
iustitia redditur, sit vel debitum Deo, vel debitum alicui
creaturae, neutrum potest in aliquo opere Dei praetermitti. Non enim
potest facere aliquid Deus, quod non sit conveniens sapientiae et
bonitati ipsius; secundum quem modum diximus aliquid esse debitum
Deo. Similiter etiam quidquid in rebus creatis facit, secundum
convenientem ordinem et proportionem facit; in quo consistit ratio
iustitiae. Et sic oportet in omni opere Dei esse iustitiam. Opus
autem divinae iustitiae semper praesupponit opus misericordiae, et in
eo fundatur. Creaturae enim non debetur aliquid, nisi propter aliquid
in eo praeexistens, vel praeconsideratum, et rursus, si illud
creaturae debetur, hoc erit propter aliquid prius. Et cum non sit
procedere in infinitum, oportet devenire ad aliquid quod ex sola
bonitate divinae voluntatis dependeat, quae est ultimus finis. Utpote
si dicamus quod habere manus debitum est homini propter animam
rationalem; animam vero rationalem habere, ad hoc quod sit homo;
hominem vero esse, propter divinam bonitatem. Et sic in quolibet
opere Dei apparet misericordia, quantum ad primam radicem eius.
Cuius virtus salvatur in omnibus consequentibus; et etiam vehementius
in eis operatur, sicut causa primaria vehementius influit quam causa
secunda. Et propter hoc etiam ea quae alicui creaturae debentur,
Deus, ex abundantia suae bonitatis, largius dispensat quam exigat
proportio rei. Minus enim est quod sufficeret ad conservandum ordinem
iustitiae, quam quod divina bonitas confert, quae omnem proportionem
creaturae excedit.
Ad primum ergo dicendum quod quaedam opera attribuuntur iustitiae et
quaedam misericordiae, quia in quibusdam vehementius apparet iustitia,
in quibusdam misericordia. Et tamen in damnatione reproborum apparet
misericordia, non quidem totaliter relaxans, sed aliqualiter
allevians, dum punit citra condignum. Et in iustificatione impii
apparet iustitia, dum culpas relaxat propter dilectionem, quam tamen
ipse misericorditer infundit, sicut de Magdalena legitur, Luc.
VII, dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
Ad secundum dicendum quod iustitia et misericordia Dei apparet in
conversione Iudaeorum et gentium, sed aliqua ratio iustitiae apparet
in conversione Iudaeorum, quae non apparet in conversione gentium,
sicut quod salvati sunt propter promissiones patribus factas.
Ad tertium dicendum quod in hoc etiam quod iusti puniuntur in hoc
mundo, apparet iustitia et misericordia; inquantum per huiusmodi
afflictiones aliqua levia in eis purgantur, et ab affectu terrenorum in
Deum magis eriguntur; secundum illud Gregorii, mala quae in hoc
mundo nos premunt, ad Deum nos ire compellunt.
Ad quartum dicendum quod, licet creationi non praesupponatur aliquid
in rerum natura, praesupponitur tamen aliquid in Dei cognitione. Et
secundum hoc etiam salvatur ibi ratio iustitiae, inquantum res in esse
producitur, secundum quod convenit divinae sapientiae et bonitati. Et
salvatur quodammodo ratio misericordiae, inquantum res de non esse in
esse mutatur.
|
|