|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod providentia Deo non
conveniat. Providentia enim, secundum Tullium, est pars
prudentiae. Prudentia autem, cum sit bene consiliativa, secundum
philosophum in VI Ethic., Deo competere non potest, qui nullum
dubium habet, unde eum consiliari oporteat. Ergo providentia Deo non
competit.
2. Praeterea, quidquid est in Deo, est aeternum. Sed providentia
non est aliquid aeternum, est enim circa existentia, quae non sunt
aeterna, secundum Damascenum. Ergo providentia non est in Deo.
3. Praeterea, nullum compositum est in Deo. Sed providentia
videtur esse aliquid compositum, quia includit in se voluntatem et
intellectum. Ergo providentia non est in Deo.
Sed contra est quod dicitur Sap. XIV, tu autem, pater, gubernas
omnia providentia.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere providentiam in Deo. Omne
enim bonum quod est in rebus, a Deo creatum est, ut supra ostensum
est. In rebus autem invenitur bonum, non solum quantum ad substantiam
rerum, sed etiam quantum ad ordinem earum in finem, et praecipue in
finem ultimum, qui est bonitas divina, ut supra habitum est. Hoc
igitur bonum ordinis in rebus creatis existens, a Deo creatum est.
Cum autem Deus sit causa rerum per suum intellectum, et sic
cuiuslibet sui effectus oportet rationem in ipso praeexistere, ut ex
superioribus patet; necesse est quod ratio ordinis rerum in finem in
mente divina praeexistat. Ratio autem ordinandorum in finem, proprie
providentia est. Est enim principalis pars prudentiae, ad quam aliae
duae partes ordinantur, scilicet memoria praeteritorum, et
intelligentia praesentium; prout ex praeteritis memoratis, et
praesentibus intellectis, coniectamus de futuris providendis.
Prudentiae autem proprium est, secundum philosophum in VI Ethic.,
ordinare alia in finem; sive respectu sui ipsius, sicut dicitur homo
prudens, qui bene ordinat actus suos ad finem vitae suae; sive
respectu aliorum sibi subiectorum in familia vel civitate vel regno,
secundum quem modum dicitur Matt. XXIV, fidelis servus et
prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Secundum quem
modum prudentia vel providentia Deo convenire potest, nam in ipso Deo
nihil est in finem ordinabile, cum ipse sit finis ultimus. Ipsa
igitur ratio ordinis rerum in finem, providentia in Deo nominatur.
Unde Boetius, IV de Consol., dicit quod providentia est ipsa
divina ratio in summo omnium principe constituta, quae cuncta
disponit. Dispositio autem potest dici tam ratio ordinis rerum in
finem, quam ratio ordinis partium in toto.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum philosophum in VI Ethic.,
prudentia proprie est praeceptiva eorum, de quibus eubulia recte
consiliatur, et synesis recte iudicat. Unde, licet consiliari non
competat Deo, secundum quod consilium est inquisitio de rebus dubiis;
tamen praecipere de ordinandis in finem, quorum rectam rationem habet,
competit Deo, secundum illud Psalmi, praeceptum posuit, et non
praeteribit. Et secundum hoc competit Deo ratio prudentiae et
providentiae. Quamvis etiam dici possit, quod ipsa ratio rerum
agendarum consilium in Deo dicitur; non propter inquisitionem, sed
propter certitudinem cognitionis, ad quam consiliantes inquirendo
perveniunt. Unde dicitur Ephes. I, qui operatur omnia secundum
consilium voluntatis suae.
Ad secundum dicendum quod ad curam duo pertinent, scilicet ratio
ordinis, quae dicitur providentia et dispositio; et executio ordinis,
quae dicitur gubernatio. Quorum primum est aeternum, secundum
temporale.
Ad tertium dicendum quod providentia est in intellectu, sed
praesupponit voluntatem finis, nullus enim praecipit de agendis propter
finem, nisi velit finem. Unde et prudentia praesupponit virtutes
morales, per quas appetitus se habet ad bonum, ut dicitur in VI
Ethic. Et tamen si providentia ex aequali respiceret voluntatem et
intellectum divinum, hoc esset absque detrimento divinae
simplicitatis; cum voluntas et intellectus in Deo sint idem, ut supra
dictum est.
|
|