|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnia sint subiecta
divinae providentiae. Nullum enim provisum est fortuitum. Si ergo
omnia sunt provisa a Deo, nihil erit fortuitum, et sic perit casus et
fortuna. Quod est contra communem opinionem.
2. Praeterea, omnis sapiens provisor excludit defectum et malum,
quantum potest, ab his quorum curam gerit. Videmus autem multa mala
in rebus esse. Aut igitur Deus non potest ea impedire, et sic non
est omnipotens, aut non de omnibus curam habet.
3. Praeterea, quae ex necessitate eveniunt, providentiam seu
prudentiam non requirunt, unde, secundum philosophum in VI
Ethic., prudentia est recta ratio contingentium, de quibus est
consilium et electio. Cum igitur multa in rebus ex necessitate
eveniant, non omnia providentiae subduntur.
4. Praeterea, quicumque dimittitur sibi, non subest providentiae
alicuius gubernantis. Sed homines sibi ipsis dimittuntur a Deo,
secundum illud Eccli. XV, Deus ab initio constituit hominem, et
reliquit eum in manu consilii sui; et specialiter mali, secundum
illud, dimisit illos secundum desideria cordis eorum. Non igitur
omnia divinae providentiae subsunt.
5. Praeterea, apostolus, I Cor. IX, dicit quod non est Deo
cura de bobus, et eadem ratione, de aliis creaturis irrationalibus.
Non igitur omnia subsunt divinae providentiae.
Sed contra est quod dicitur Sap. VIII, de divina sapientia,
quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter.
Respondeo dicendum quod quidam totaliter providentiam negaverunt,
sicut Democritus et Epicurei, ponentes mundum factum esse casu.
Quidam vero posuerunt incorruptibilia tantum providentiae subiacere;
corruptibilia vero, non secundum individua, sed secundum species; sic
enim incorruptibilia sunt. Ex quorum persona dicitur Iob XXII,
nubes latibulum eius, et circa cardines caeli perambulat, neque nostra
considerat. A corruptibilium autem generalitate excepit Rabbi Moyses
homines, propter splendorem intellectus, quem participant, in aliis
autem individuis corruptibilibus, aliorum opinionem est secutus. Sed
necesse est dicere omnia divinae providentiae subiacere, non in
universali tantum, sed etiam in singulari. Quod sic patet. Cum enim
omne agens agat propter finem, tantum se extendit ordinatio effectuum
in finem, quantum se extendit causalitas primi agentis. Ex hoc enim
contingit in operibus alicuius agentis aliquid provenire non ad finem
ordinatum, quia effectus ille consequitur ex aliqua alia causa,
praeter intentionem agentis. Causalitas autem Dei, qui est primum
agens, se extendit usque ad omnia entia, non solum quantum ad
principia speciei, sed etiam quantum ad individualia principia, non
solum incorruptibilium, sed etiam corruptibilium. Unde necesse est
omnia quae habent quocumque modo esse, ordinata esse a Deo in finem,
secundum illud apostoli, ad Rom. XIII, quae a Deo sunt,
ordinata sunt. Cum ergo nihil aliud sit Dei providentia quam ratio
ordinis rerum in finem, ut dictum est, necesse est omnia, inquantum
participant esse, intantum subdi divinae providentiae. Similiter
etiam supra ostensum est quod Deus omnia cognoscit, et universalia et
particularia. Et cum cognitio eius comparetur ad res sicut cognitio
artis ad artificiata, ut supra dictum est, necesse est quod omnia
supponantur suo ordini, sicut omnia artificiata subduntur ordini
artis.
Ad primum ergo dicendum quod aliter est de causa universali, et de
causa particulari. Ordinem enim causae particularis aliquid potest
exire, non autem ordinem causae universalis. Non enim subducitur
aliquid ab ordine causae particularis, nisi per aliquam aliam causam
particularem impedientem, sicut lignum impeditur a combustione per
actionem aquae. Unde, cum omnes causae particulares concludantur sub
universali causa, impossibile est aliquem effectum ordinem causae
universalis effugere. Inquantum igitur aliquis effectus ordinem
alicuius causae particularis effugit, dicitur esse casuale vel
fortuitum, respectu causae particularis, sed respectu causae
universalis, a cuius ordine subtrahi non potest, dicitur esse
provisum. Sicut et concursus duorum servorum, licet sit casualis
quantum ad eos, est tamen provisus a domino, qui eos scienter sic ad
unum locum mittit, ut unus de alio nesciat.
Ad secundum dicendum quod aliter de eo est qui habet curam alicuius
particularis, et de provisore universali. Quia provisor particularis
excludit defectum ab eo quod eius curae subditur, quantum potest, sed
provisor universalis permittit aliquem defectum in aliquo particulari
accidere, ne impediatur bonum totius. Unde corruptiones et defectus
in rebus naturalibus, dicuntur esse contra naturam particularem; sed
tamen sunt de intentione naturae universalis, inquantum defectus unius
cedit in bonum alterius, vel etiam totius universi; nam corruptio
unius est generatio alterius, per quam species conservatur. Cum
igitur Deus sit universalis provisor totius entis, ad ipsius
providentiam pertinet ut permittat quosdam defectus esse in aliquibus
particularibus rebus, ne impediatur bonum universi perfectum. Si enim
omnia mala impedirentur, multa bona deessent universo, non enim esset
vita leonis, si non esset occisio animalium; nec esset patientia
martyrum, si non esset persecutio tyrannorum. Unde dicit Augustinus
in Enchirid. Deus omnipotens nullo modo sineret malum aliquod esse in
operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene
faceret etiam de malo. Ex his autem duabus rationibus quas nunc
solvimus, videntur moti fuisse, qui divinae providentiae subtraxerunt
corruptibilia, in quibus inveniuntur casualia et mala.
Ad tertium dicendum quod homo non est institutor naturae, sed utitur
in operibus artis et virtutis, ad suum usum, rebus naturalibus. Unde
providentia humana non se extendit ad necessaria, quae ex natura
proveniunt. Ad quae tamen se extendit providentia Dei, qui est
auctor naturae. Et ex hac ratione videntur moti fuisse, qui cursum
rerum naturalium subtraxerunt divinae providentiae, attribuentes ipsum
necessitati materiae; ut Democritus, et alii naturales antiqui.
Ad quartum dicendum quod in hoc quod dicitur Deum hominem sibi
reliquisse, non excluditur homo a divina providentia, sed ostenditur
quod non praefigitur ei virtus operativa determinata ad unum, sicut
rebus naturalibus; quae aguntur tantum, quasi ab altero directae in
finem, non autem seipsa agunt, quasi se dirigentia in finem, ut
creaturae rationales per liberum arbitrium, quo consiliantur et
eligunt. Unde signanter dicit, in manu consilii sui. Sed quia ipse
actus liberi arbitrii reducitur in Deum sicut in causam, necesse est
ut ea quae ex libero arbitrio fiunt, divinae providentiae subdantur,
providentia enim hominis continetur sub providentia Dei, sicut causa
particularis sub causa universali. Hominum autem iustorum quodam
excellentiori modo Deus habet providentiam quam impiorum, inquantum
non permittit contra eos evenire aliquid, quod finaliter impediat
salutem eorum, nam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, ut
dicitur Rom. VIII. Sed ex hoc ipso quod impios non retrahit a
malo culpae, dicitur eos dimittere. Non tamen ita, quod totaliter ab
eius providentia excludantur, alioquin in nihilum deciderent, nisi per
eius providentiam conservarentur. Et ex hac ratione videtur motus
fuisse Tullius, qui res humanas, de quibus consiliamur, divinae
providentiae subtraxit.
Ad quintum dicendum quod, quia creatura rationalis habet per liberum
arbitrium dominium sui actus, ut dictum est, speciali quodam modo
subditur divinae providentiae; ut scilicet ei imputetur aliquid ad
culpam vel ad meritum, et reddatur ei aliquid ut poena vel praemium.
Et quantum ad hoc curam Dei apostolus a bobus removet. Non tamen ita
quod individua irrationalium creaturarum ad Dei providentiam non
pertineant, ut Rabbi Moyses existimavit.
|
|