|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non immediate
omnibus provideat. Quidquid enim est dignitatis, Deo est
attribuendum. Sed ad dignitatem alicuius regis pertinet, quod habeat
ministros, quibus mediantibus subditis provideat. Ergo multo magis
Deus non immediate omnibus providet.
2. Praeterea, ad providentiam pertinet res in finem ordinare.
Finis autem cuiuslibet rei est eius perfectio et bonum. Ad quamlibet
autem causam pertinet effectum suum perducere ad bonum. Quaelibet
igitur causa agens est causa effectus providentiae. Si igitur Deus
omnibus immediate providet, subtrahuntur omnes causae secundae.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid., quod melius est
quaedam nescire quam scire, ut vilia, et idem dicit philosophus, in
XII Metaphys. Sed omne quod est melius, Deo est attribuendum.
Ergo Deus non habet immediate providentiam quorundam vilium et
malorum.
Sed contra est quod dicitur Iob XXXIV, quem constituit alium
super terram? Aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Super
quo dicit Gregorius, mundum per seipsum regit, quem per seipsum
condidit.
Respondeo dicendum quod ad providentiam duo pertinent, scilicet ratio
ordinis rerum provisarum in finem; et executio huius ordinis, quae
gubernatio dicitur. Quantum igitur ad primum horum, Deus immediate
omnibus providet. Quia in suo intellectu habet rationem omnium, etiam
minimorum, et quascumque causas aliquibus effectibus praefecit, dedit
eis virtutem ad illos effectus producendos. Unde oportet quod ordinem
illorum effectuum in sua ratione praehabuerit. Quantum autem ad
secundum, sunt aliqua media divinae providentiae. Quia inferiora
gubernat per superiora; non propter defectum suae virtutis, sed
propter abundantiam suae bonitatis, ut dignitatem causalitatis etiam
creaturis communicet. Et secundum hoc excluditur opinio Platonis,
quam narrat Gregorius Nyssenus, triplicem providentiam ponentis.
Quarum prima est summi Dei, qui primo et principaliter providet rebus
spiritualibus; et consequenter toti mundo, quantum ad genera, species
et causas universales. Secunda vero providentia est, qua providetur
singularibus generabilium et corruptibilium, et hanc attribuit diis qui
circumeunt caelos, idest substantiis separatis, quae movent corpora
caelestia circulariter. Tertia vero providentia est rerum humanarum,
quam attribuebat Daemonibus, quos Platonici ponebant medios inter nos
et deos, ut narrat Augustinus IX de Civ. Dei.
Ad primum ergo dicendum quod habere ministros executores suae
providentiae, pertinet ad dignitatem regis, sed quod non habeat
rationem eorum quae per eos agenda sunt, est ex defectu ipsius. Omnis
enim scientia operativa tanto perfectior est, quanto magis particularia
considerat, in quibus est actus.
Ad secundum dicendum quod per hoc quod Deus habet immediate
providentiam de rebus omnibus, non excluduntur causae secundae, quae
sunt executrices huius ordinis, ut ex supra dictis patet.
Ad tertium dicendum quod nobis melius est non cognoscere mala et
vilia, inquantum per ea impedimur a consideratione meliorum, quia non
possumus simul multa intelligere, et inquantum cogitatio malorum
pervertit interdum voluntatem in malum. Sed hoc non habet locum in
Deo, qui simul omnia uno intuitu videt, et cuius voluntas ad malum
flecti non potest.
|
|