|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod divina providentia
necessitatem rebus provisis imponat. Omnis enim effectus qui habet
aliquam causam per se, quae iam est vel fuit, ad quam de necessitate
sequitur, provenit ex necessitate, ut philosophus probat in VI
Metaphys. Sed providentia Dei, cum sit aeterna, praeexistit; et
ad eam sequitur effectus de necessitate; non enim potest divina
providentia frustrari. Ergo providentia divina necessitatem rebus
provisis imponit.
2. Praeterea, unusquisque provisor stabilit opus suum quantum
potest, ne deficiat. Sed Deus est summe potens. Ergo necessitatis
firmitatem rebus a se provisis tribuit.
3. Praeterea, Boetius dicit, IV de Consol., quod fatum, ab
immobilis providentiae proficiscens exordiis, actus fortunasque hominum
indissolubili causarum connexione constringit. Videtur ergo quod
providentia necessitatem rebus provisis imponat.
Sed contra est quod dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom.,
quod corrumpere naturam non est providentiae. Hoc autem habet
quarundam rerum natura, quod sint contingentia. Non igitur divina
providentia necessitatem rebus imponit, contingentiam excludens.
Respondeo dicendum quod providentia divina quibusdam rebus necessitatem
imponit, non autem omnibus, ut quidam crediderunt. Ad providentiam
enim pertinet ordinare res in finem. Post bonitatem autem divinam,
quae est finis a rebus separatus, principale bonum in ipsis rebus
existens, est perfectio universi, quae quidem non esset, si non omnes
gradus essendi invenirentur in rebus. Unde ad divinam providentiam
pertinet omnes gradus entium producere. Et ideo quibusdam effectibus
praeparavit causas necessarias, ut necessario evenirent; quibusdam
vero causas contingentes, ut evenirent contingenter, secundum
conditionem proximarum causarum.
Ad primum ergo dicendum quod effectus divinae providentiae non solum
est aliquid evenire quocumque modo; sed aliquid evenire vel
contingenter vel necessario. Et ideo evenit infallibiliter et
necessario, quod divina providentia disponit evenire infallibiliter et
necessario, et evenit contingenter, quod divinae providentiae ratio
habet ut contingenter eveniat.
Ad secundum dicendum quod in hoc est immobilis et certus divinae
providentiae ordo, quod ea quae ab ipso providentur, cuncta eveniunt
eo modo quo ipse providet, sive necessario sive contingenter.
Ad tertium dicendum quod indissolubilitas illa et immutabilitas quam
Boetius tangit, pertinet ad certitudinem providentiae, quae non
deficit a suo effectu, neque a modo eveniendi quem providit, non autem
pertinet ad necessitatem effectuum. Et considerandum est quod
necessarium et contingens proprie consequuntur ens, inquantum
huiusmodi. Unde modus contingentiae et necessitatis cadit sub
provisione Dei, qui est universalis provisor totius entis, non autem
sub provisione aliquorum particularium provisorum.
|
|