|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non
praedestinentur a Deo. Dicit enim Damascenus, in II libro,
oportet cognoscere quod omnia quidem praecognoscit Deus, non autem
omnia praedeterminat. Praecognoscit enim ea quae in nobis sunt; non
autem praedeterminat ea. Sed merita et demerita humana sunt in nobis,
inquantum sumus nostrorum actuum domini per liberum arbitrium. Ea ergo
quae pertinent ad meritum vel demeritum, non praedestinantur a Deo.
Et sic hominum praedestinatio tollitur.
2. Praeterea, omnes creaturae ordinantur ad suos fines per divinam
providentiam, ut supra dictum est. Sed aliae creaturae non dicuntur
praedestinari a Deo. Ergo nec homines.
3. Praeterea, Angeli sunt capaces beatitudinis, sicut et homines.
Sed Angelis non competit praedestinari, ut videtur, cum in eis
nunquam fuerit miseria; praedestinatio autem est propositum miserendi,
ut dicit Augustinus. Ergo homines non praedestinantur.
4. Praeterea, beneficia hominibus a Deo collata, per spiritum
sanctum viris sanctis revelantur, secundum illud apostoli, I Cor.
II, nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui
ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Si ergo
homines praedestinarentur a Deo, cum praedestinatio sit Dei
beneficium, esset praedestinatis nota sua praedestinatio. Quod patet
esse falsum.
Sed contra est quod dicitur Rom. VIII, quos praedestinavit, hos
et vocavit.
Respondeo dicendum quod Deo conveniens est homines praedestinare.
Omnia enim divinae providentiae subiacent, ut supra ostensum est. Ad
providentiam autem pertinet res in finem ordinare, ut dictum est.
Finis autem ad quem res creatae ordinantur a Deo, est duplex.
Unus, qui excedit proportionem naturae creatae et facultatem, et hic
finis est vita aeterna, quae in divina visione consistit, quae est
supra naturam cuiuslibet creaturae, ut supra habitum est. Alius autem
finis est naturae creatae proportionatus, quem scilicet res creata
potest attingere secundum virtutem suae naturae. Ad illud autem ad
quod non potest aliquid virtute suae naturae pervenire, oportet quod ab
alio transmittatur; sicut sagitta a sagittante mittitur ad signum.
Unde, proprie loquendo, rationalis creatura, quae est capax vitae
aeternae, perducitur in ipsam quasi a Deo transmissa. Cuius quidem
transmissionis ratio in Deo praeexistit; sicut et in eo est ratio
ordinis omnium in finem, quam diximus esse providentiam. Ratio autem
alicuius fiendi in mente actoris existens, est quaedam praeexistentia
rei fiendae in eo. Unde ratio praedictae transmissionis creaturae
rationalis in finem vitae aeternae, praedestinatio nominatur, nam
destinare est mittere. Et sic patet quod praedestinatio, quantum ad
obiecta, est quaedam pars providentiae.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus nominat praedeterminationem
impositionem necessitatis; sicut est in rebus naturalibus, quae sunt
praedeterminatae ad unum. Quod patet ex eo quod subdit, non enim vult
malitiam, neque compellit virtutem. Unde praedestinatio non
excluditur.
Ad secundum dicendum quod creaturae irrationales non sunt capaces
illius finis qui facultatem humanae naturae excedit. Unde non proprie
dicuntur praedestinari, etsi aliquando abusive praedestinatio nominetur
respectu cuiuscumque alterius finis.
Ad tertium dicendum quod praedestinari convenit Angelis, sicut et
hominibus, licet nunquam fuerint miseri. Nam motus non accipit
speciem a termino a quo, sed a termino ad quem, nihil enim refert,
quantum ad rationem dealbationis, utrum ille qui dealbatur, fuerit
niger aut pallidus vel rubeus. Et similiter nihil refert ad rationem
praedestinationis, utrum aliquis praedestinetur in vitam aeternam a
statu miseriae, vel non. Quamvis dici possit quod omnis collatio boni
supra debitum eius cui confertur, ad misericordiam pertineat, ut supra
dictum est.
Ad quartum dicendum quod, etiam si aliquibus ex speciali privilegio
sua praedestinatio reveletur, non tamen convenit ut reveletur omnibus,
quia sic illi qui non sunt praedestinati, desperarent; et securitas in
praedestinatis negligentiam pareret.
|
|