|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praedestinatio ponat
aliquid in praedestinato. Omnis enim actio ex se passionem infert.
Si ergo praedestinatio actio est in Deo, oportet quod praedestinatio
passio sit in praedestinatis.
2. Praeterea, Origenes dicit, super illud Rom. I, qui
praedestinatus est etc., praedestinatio est eius qui non est, sed
destinatio eius est qui est. Sed Augustinus dicit, in libro de
praedestinatione sanctorum, quid est praedestinatio, nisi destinatio
alicuius? Ergo praedestinatio non est nisi alicuius existentis. Et
ita ponit aliquid in praedestinato.
3. Praeterea, praeparatio est aliquid in praeparato. Sed
praedestinatio est praeparatio beneficiorum Dei, ut dicit
Augustinus, in libro de Praedest. Sanct. Ergo praedestinatio est
aliquid in praedestinatis.
4. Praeterea, temporale non ponitur in definitione aeterni. Sed
gratia, quae est aliquid temporale, ponitur in definitione
praedestinationis, nam praedestinatio dicitur esse praeparatio gratiae
in praesenti, et gloriae in futuro. Ergo praedestinatio non est
aliquid aeternum. Et ita oportet quod non sit in Deo, sed in
praedestinatis, nam quidquid est in Deo, est aeternum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, quod praedestinatio est
praescientia beneficiorum Dei. Sed praescientia non est in
praescitis, sed in praesciente. Ergo nec praedestinatio est in
praedestinatis, sed in praedestinante.
Respondeo dicendum quod praedestinatio non est aliquid in
praedestinatis, sed in praedestinante tantum. Dictum est enim quod
praedestinatio est quaedam pars providentiae providentia autem non est
in rebus provisis; sed est quaedam ratio in intellectu provisoris, ut
supra dictum est. Sed executio providentiae, quae gubernatio
dicitur, passive quidem est in gubernatis; active autem est in
gubernante. Unde manifestum est quod praedestinatio est quaedam ratio
ordinis aliquorum in salutem aeternam, in mente divina existens.
Executio autem huius ordinis est passive quidem in praedestinatis;
active autem est in Deo. Est autem executio praedestinationis vocatio
et magnificatio, secundum illud apostoli, ad Rom. VIII, quos
praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et
magnificavit.
Ad primum ergo dicendum quod actiones in exteriorem materiam
transeuntes, inferunt ex se passionem, ut calefactio et secatio, non
autem actiones in agente manentes, ut sunt intelligere et velle, ut
supra dictum est. Et talis actio est praedestinatio. Unde
praedestinatio non ponit aliquid in praedestinato. Sed executio eius,
quae transit in exteriores res, ponit in eis aliquem effectum.
Ad secundum dicendum quod destinatio aliquando sumitur pro reali
missione alicuius ad aliquem terminum, et sic destinatio non est nisi
eius quod est. Alio modo sumitur destinatio pro missione quam aliquis
mente concipit, secundum quod dicimur destinare, quod mente firmiter
proponimus, et hoc secundo modo dicitur II Machab. cap. VI,
Eleazarus destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. Et
sic destinatio potest esse eius quod non est. Tamen praedestinatio,
ratione antecessionis quam importat, potest esse eius quod non est,
qualitercumque destinatio sumatur.
Ad tertium dicendum quod duplex est praeparatio. Quaedam patientis,
ut patiatur, et haec praeparatio est in praeparato. Quaedam alia est
agentis, ut agat, et haec est in agente. Et talis praeparatio est
praedestinatio; prout aliquod agens per intellectum dicitur se
praeparare ad agendum, inquantum praeconcipit rationem operis fiendi.
Et sic Deus ab aeterno praeparavit praedestinando, concipiens
rationem ordinis aliquorum in salutem.
Ad quartum dicendum quod gratia non ponitur in definitione
praedestinationis, quasi aliquid existens de essentia eius, sed
inquantum praedestinatio importat respectum ad gratiam, ut causae ad
effectum, et actus ad obiectum. Unde non sequitur quod praedestinatio
sit aliquid temporale.
|
|