|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus nullum hominem
reprobet. Nullus enim reprobat quem diligit. Sed Deus omnem hominem
diligit, secundum illud Sap. XI, diligis omnia quae sunt, et
nihil odisti eorum quae fecisti. Ergo Deus nullum hominem reprobat.
2. Praeterea, si Deus aliquem hominem reprobat, oportet quod sic
se habeat reprobatio ad reprobatos, sicut praedestinatio ad
praedestinatos. Sed praedestinatio est causa salutis
praedestinatorum. Ergo reprobatio erit causa perditionis reproborum.
Hoc autem est falsum, dicitur enim Osee XIII, perditio tua,
Israel, ex te est; tantummodo ex me auxilium tuum. Non ergo Deus
aliquem reprobat.
3. Praeterea, nulli debet imputari quod vitare non potest. Sed si
Deus aliquem reprobat, non potest vitare quin ipse pereat, dicitur
enim Eccle. VII, considera opera Dei, quod nemo possit corrigere
quem ipse despexerit. Ergo non esset hominibus imputandum quod
pereunt. Hoc autem est falsum. Non ergo Deus aliquem reprobat.
Sed contra est quod dicitur Malach. I, Iacob dilexi, Esau autem
odio habui.
Respondeo dicendum quod Deus aliquos reprobat. Dictum enim est supra
quod praedestinatio est pars providentiae. Ad providentiam autem
pertinet permittere aliquem defectum in rebus quae providentiae
subduntur, ut supra dictum est. Unde, cum per divinam providentiam
homines in vitam aeternam ordinentur, pertinet etiam ad divinam
providentiam, ut permittat aliquos ab isto fine deficere. Et hoc
dicitur reprobare. Sic igitur, sicut praedestinatio est pars
providentiae respectu eorum qui divinitus ordinantur in aeternam
salutem; ita reprobatio est pars providentiae respectu illorum qui ab
hoc fine decidunt. Unde reprobatio non nominat praescientiam tantum,
sed aliquid addit secundum rationem, sicut et providentia, ut supra
dictum est. Sicut enim praedestinatio includit voluntatem conferendi
gratiam et gloriam, ita reprobatio includit voluntatem permittendi
aliquem cadere in culpam, et inferendi damnationis poenam pro culpa.
Ad primum ergo dicendum quod Deus omnes homines diligit, et etiam
omnes creaturas, inquantum omnibus vult aliquod bonum, non tamen
quodcumque bonum vult omnibus. Inquantum igitur quibusdam non vult hoc
bonum quod est vita aeterna, dicitur eos habere odio, vel reprobare.
Ad secundum dicendum quod aliter se habet reprobatio in causando, quam
praedestinatio. Nam praedestinatio est causa et eius quod expectatur
in futura vita a praedestinatis, scilicet gloriae; et eius quod
percipitur in praesenti, scilicet gratiae. Reprobatio vero non est
causa eius quod est in praesenti, scilicet culpae; sed est causa
derelictionis a Deo. Est tamen causa eius quod redditur in futuro,
scilicet poenae aeternae. Sed culpa provenit ex libero arbitrio eius
qui reprobatur et a gratia deseritur. Et secundum hoc verificatur
dictum prophetae, scilicet, perditio tua, Israel, ex te.
Ad tertium dicendum quod reprobatio Dei non subtrahit aliquid de
potentia reprobati. Unde, cum dicitur quod reprobatus non potest
gratiam adipisci, non est hoc intelligendum secundum impossibilitatem
absolutam, sed secundum impossibilitatem conditionatam, sicut supra
dictum est quod praedestinatum necesse est salvari, necessitate
conditionata, quae non tollit libertatem arbitrii. Unde, licet
aliquis non possit gratiam adipisci qui reprobatur a Deo, tamen quod
in hoc peccatum vel illud labatur, ex eius libero arbitrio contingit.
Unde et merito sibi imputatur in culpam.
|
|