|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedestinati non
eligantur a Deo. Dicit enim Dionysius, IV cap. de Div.
Nom., quod, sicut sol corporeus non eligendo omnibus corporibus
lumen immittit, ita et Deus suam bonitatem. Sed bonitas divina
communicatur praecipue aliquibus secundum participationem gratiae et
gloriae. Ergo Deus absque electione gratiam et gloriam communicat.
Quod ad praedestinationem pertinet.
2. Praeterea, electio est eorum quae sunt. Sed praedestinatio ab
aeterno est etiam eorum quae non sunt. Ergo praedestinantur aliqui
absque electione.
3. Praeterea, electio quandam discretionem importat. Sed Deus
vult omnes homines salvos fieri, ut dicitur I Tim. II. Ergo
praedestinatio, quae praeordinat homines in salutem, est absque
electione.
Sed contra est quod dicitur Ephes. I, elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem.
Respondeo dicendum quod praedestinatio, secundum rationem,
praesupponit electionem; et electio dilectionem. Cuius ratio est,
quia praedestinatio, ut dictum est, est pars providentiae.
Providentia autem, sicut et prudentia, est ratio in intellectu
existens, praeceptiva ordinationis aliquorum in finem, ut supra dictum
est. Non autem praecipitur aliquid ordinandum in finem, nisi
praeexistente voluntate finis. Unde praedestinatio aliquorum in
salutem aeternam, praesupponit, secundum rationem, quod Deus illorum
velit salutem. Ad quod pertinet electio et dilectio. Dilectio
quidem, inquantum vult eis hoc bonum salutis aeternae, nam diligere
est velle alicui bonum, ut supra dictum est. Electio autem,
inquantum hoc bonum aliquibus prae aliis vult, cum quosdam reprobet,
ut supra dictum est. Electio tamen et dilectio aliter ordinantur in
nobis et in Deo, eo quod in nobis voluntas diligendo non causat
bonum; sed ex bono praeexistente incitamur ad diligendum. Et ideo
eligimus aliquem, quem diligamus, et sic electio dilectionem praecedit
in nobis. In Deo autem est e converso. Nam voluntas eius, qua vult
bonum alicui diligendo, est causa quod illud bonum ab eo prae aliis
habeatur. Et sic patet quod dilectio praesupponitur electioni,
secundum rationem; et electio praedestinationi. Unde omnes
praedestinati sunt electi et dilecti.
Ad primum ergo dicendum quod, si consideretur communicatio bonitatis
divinae in communi, absque electione bonitatem suam communicat;
inquantum scilicet nihil est, quod non participet aliquid de bonitate
eius, ut supra dictum est. Sed si consideretur communicatio istius
vel illius boni, non absque electione tribuit, quia quaedam bona dat
aliquibus, quae non dat aliis. Et sic in collatione gratiae et
gloriae attenditur electio.
Ad secundum dicendum quod, quando voluntas eligentis provocatur ad
eligendum a bono in re praeexistente, tunc oportet quod electio sit
eorum quae sunt; sicut accidit in electione nostra. Sed in Deo est
aliter, ut dictum est. Et ideo, sicut dicit Augustinus, eliguntur
a Deo qui non sunt, neque tamen errat qui eligit.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Deus vult omnes
homines salvos fieri antecedenter, quod non est simpliciter velle, sed
secundum quid, non autem consequenter, quod est simpliciter velle.
|
|