|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod praescientia meritorum
sit causa praedestinationis. Dicit enim apostolus, Rom. VIII,
quos praescivit, hos et praedestinavit. Et Glossa Ambrosii, super
illud Rom. IX, miserebor cui miserebor etc., dicit,
misericordiam illi dabo, quem praescio toto corde reversurum ad me.
Ergo videtur quod praescientia meritorum sit causa praedestinationis.
2. Praeterea, praedestinatio divina includit divinam voluntatem,
quae irrationabilis esse non potest, cum praedestinatio sit propositum
miserendi, ut Augustinus dicit. Sed nulla alia ratio potest esse
praedestinationis nisi praescientia meritorum. Ergo praescientia
meritorum est causa vel ratio praedestinationis.
3. Praeterea, non est iniquitas apud Deum, ut dicitur Rom.
IX. Iniquum autem esse videtur, ut aequalibus inaequalia dentur.
Omnes autem homines sunt aequales et secundum naturam, et secundum
peccatum originale, attenditur autem in eis inaequalitas secundum
merita vel demerita propriorum actuum. Non igitur inaequalia praeparat
Deus hominibus, praedestinando et reprobando, nisi propter
differentium meritorum praescientiam.
Sed contra est quod dicit apostolus, ad Tit. III, non ex
operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam
salvos nos fecit. Sicut autem salvos nos fecit, ita et praedestinavit
nos salvos fieri. Non ergo praescientia meritorum est causa vel ratio
praedestinationis.
Respondeo dicendum quod, cum praedestinatio includat voluntatem, ut
supra dictum est, sic inquirenda est ratio praedestinationis, sicut
inquiritur ratio divinae voluntatis. Dictum est autem supra quod non
est assignare causam divinae voluntatis ex parte actus volendi; sed
potest assignari ratio ex parte volitorum, inquantum scilicet Deus
vult esse aliquid propter aliud. Nullus ergo fuit ita insanae mentis,
qui diceret merita esse causam divinae praedestinationis, ex parte
actus praedestinantis. Sed hoc sub quaestione vertitur, utrum ex
parte effectus, praedestinatio habeat aliquam causam. Et hoc est
quaerere, utrum Deus praeordinaverit se daturum effectum
praedestinationis alicui, propter merita aliqua. Fuerunt igitur
quidam, qui dixerunt quod effectus praedestinationis praeordinatur
alicui propter merita praeexistentia in alia vita. Et haec fuit
positio Origenis, qui posuit animas humanas ab initio creatas, et
secundum diversitatem suorum operum, diversos status eas sortiri in hoc
mundo corporibus unitas. Sed hanc opinionem excludit apostolus,
Rom. IX, dicens, cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent
boni vel mali, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia maior
serviet minori. Fuerunt ergo alii, qui dixerunt quod merita
praeexistentia in hac vita sunt ratio et causa effectus
praedestinationis. Posuerunt enim Pelagiani quod initium benefaciendi
sit ex nobis, consummatio autem a Deo. Et sic, ex hoc contingit
quod alicui datur praedestinationis effectus, et non alteri, quia unus
initium dedit se praeparando, et non alius. Sed contra hoc est quod
dicit apostolus, II Cor. III, quod non sumus sufficientes
cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Nullum autem anterius
principium inveniri potest quam cogitatio. Unde non potest dici quod
aliquod in nobis initium existat, quod sit ratio effectus
praedestinationis. Unde fuerunt alii, qui dixerunt quod merita
sequentia praedestinationis effectum, sunt ratio praedestinationis, ut
intelligatur quod ideo Deus dat gratiam alicui, et praeordinavit se ei
daturum, quia praescivit eum bene usurum gratia; sicut si rex det
alicui militi equum, quem scit eo bene usurum. Sed isti videntur
distinxisse inter id quod est ex gratia, et id quod est ex libero
arbitrio, quasi non possit esse idem ex utroque. Manifestum est autem
quod id quod est gratiae, est praedestinationis effectus, et hoc non
potest poni ut ratio praedestinationis, cum hoc sub praedestinatione
concludatur. Si igitur aliquid aliud ex parte nostra sit ratio
praedestinationis, hoc erit praeter effectum praedestinationis. Non
est autem distinctum quod est ex libero arbitrio, et ex
praedestinatione; sicut nec est distinctum quod est ex causa secunda,
et causa prima, divina enim providentia producit effectus per
operationes causarum secundarum, ut supra dictum est. Unde et id quod
est per liberum arbitrium, est ex praedestinatione. Dicendum est ergo
quod effectum praedestinationis considerare possumus dupliciter. Uno
modo, in particulari. Et sic nihil prohibet aliquem effectum
praedestinationis esse causam et rationem alterius, posteriorem quidem
prioris, secundum rationem causae finalis; priorem vero posterioris,
secundum rationem causae meritoriae, quae reducitur ad dispositionem
materiae. Sicut si dicamus quod Deus praeordinavit se daturum alicui
gloriam ex meritis; et quod praeordinavit se daturum alicui gratiam,
ut mereretur gloriam. Alio modo potest considerari praedestinationis
effectus in communi. Et sic impossibile est quod totus
praedestinationis effectus in communi habeat aliquam causam ex parte
nostra. Quia quidquid est in homine ordinans ipsum in salutem,
comprehenditur totum sub effectu praedestinationis, etiam ipsa
praeparatio ad gratiam, neque enim hoc fit nisi per auxilium divinum,
secundum illud Thren. ultimi, converte nos, domine, ad te, et
convertemur. Habet tamen hoc modo praedestinatio, ex parte effectus,
pro ratione divinam bonitatem; ad quam totus effectus praedestinationis
ordinatur ut in finem, et ex qua procedit sicut ex principio primo
movente.
Ad primum ergo dicendum quod usus gratiae praescitus, non est ratio
collationis gratiae, nisi secundum rationem causae finalis, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod praedestinatio habet rationem ex parte
effectus, in communi, ipsam divinam bonitatem. In particulari
autem, unus effectus est ratio alterius, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ex ipsa bonitate divina ratio sumi potest
praedestinationis aliquorum, et reprobationis aliorum. Sic enim Deus
dicitur omnia propter suam bonitatem fecisse, ut in rebus divina
bonitas repraesentetur. Necesse est autem quod divina bonitas, quae
in se est una et simplex, multiformiter repraesentetur in rebus;
propter hoc quod res creatae ad simplicitatem divinam attingere non
possunt. Et inde est quod ad completionem universi requiruntur diversi
gradus rerum, quarum quaedam altum, et quaedam infimum locum teneant
in universo. Et ut multiformitas graduum conservetur in rebus, Deus
permittit aliqua mala fieri, ne multa bona impediantur, ut supra
dictum est. Sic igitur consideremus totum genus humanum, sicut totam
rerum universitatem. Voluit igitur Deus in hominibus, quantum ad
aliquos, quos praedestinat, suam repraesentare bonitatem per modum
misericordiae, parcendo; et quantum ad aliquos, quos reprobat, per
modum iustitiae, puniendo. Et haec est ratio quare Deus quosdam
eligit, et quosdam reprobat. Et hanc causam assignat apostolus, ad
Rom. IX, dicens, volens Deus ostendere iram (idest vindictam
iustitiae), et notam facere potentiam suam, sustinuit (idest
permisit) in multa patientia, vasa irae apta in interitum, ut
ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae
praeparavit in gloriam. Et II Tim. II dicit, in magna autem
domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed etiam lignea et
fictilia; et quaedam quidem in honorem, quaedam in contumeliam. Sed
quare hos elegit in gloriam, et illos reprobavit, non habet rationem
nisi divinam voluntatem. Unde Augustinus dicit, super Ioannem,
quare hunc trahat, et illum non trahat, noli velle diiudicare, si non
vis errare. Sicut etiam in rebus naturalibus potest assignari ratio,
cum prima materia tota sit in se uniformis, quare una pars eius est sub
forma ignis, et alia sub forma terrae, a Deo in principio condita,
ut scilicet sit diversitas specierum in rebus naturalibus. Sed quare
haec pars materiae est sub ista forma, et illa sub alia, dependet ex
simplici divina voluntate. Sicut ex simplici voluntate artificis
dependet, quod ille lapis est in ista parte parietis, et ille in
alia, quamvis ratio artis habeat quod aliqui sint in hac, et aliqui
sint in illa. Neque tamen propter hoc est iniquitas apud Deum, si
inaequalia non inaequalibus praeparat. Hoc enim esset contra iustitiae
rationem, si praedestinationis effectus ex debito redderetur, et non
daretur ex gratia. In his enim quae ex gratia dantur, potest aliquis
pro libito suo dare cui vult, plus vel minus, dummodo nulli subtrahat
debitum, absque praeiudicio iustitiae. Et hoc est quod dicit
paterfamilias, Matt. XX, tolle quod tuum est, et vade. An non
licet mihi quod volo, facere?
|
|