|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod praedestinatio non sit
certa. Quia super illud Apoc. III, tene quod habes, ne alius
accipiat coronam tuam, dicit Augustinus, quod alius non est
accepturus, nisi iste perdiderit. Potest ergo et acquiri et perdi
corona, quae est praedestinationis effectus. Non est igitur
praedestinatio certa.
2. Praeterea, posito possibili, nullum sequitur impossibile.
Possibile est autem aliquem praedestinatum, ut Petrum, peccare, et
tunc occidi. Hoc autem posito, sequitur praedestinationis effectum
frustrari. Hoc igitur non est impossibile. Non ergo est
praedestinatio certa.
3. Praeterea, quidquid Deus potuit, potest. Sed potuit non
praedestinare quem praedestinavit. Ergo nunc potest non
praedestinare. Ergo praedestinatio non est certa.
Sed contra est quod super illud Rom. VIII, quos praescivit, et
praedestinavit etc., dicit Glossa, praedestinatio est praescientia
et praeparatio beneficiorum Dei, qua certissime liberantur quicumque
liberantur.
Respondeo dicendum quod praedestinatio certissime et infallibiliter
consequitur suum effectum, nec tamen imponit necessitatem, ut scilicet
effectus eius ex necessitate proveniat. Dictum est enim supra quod
praedestinatio est pars providentiae. Sed non omnia quae providentiae
subduntur, necessaria sunt, sed quaedam contingenter eveniunt,
secundum conditionem causarum proximarum, quas ad tales effectus divina
providentia ordinavit. Et tamen providentiae ordo est infallibilis,
ut supra ostensum est. Sic igitur et ordo praedestinationis est
certus; et tamen libertas arbitrii non tollitur, ex qua contingenter
provenit praedestinationis effectus. Ad hoc etiam consideranda sunt
quae supra dicta sunt de divina scientia et de divina voluntate, quae
contingentiam a rebus non tollunt, licet certissima et infallibilia
sint.
Ad primum ergo dicendum quod corona dicitur esse alicuius,
dupliciter. Uno modo, ex praedestinatione divina, et sic nullus
coronam suam amittit. Alio modo, ex merito gratiae, quod enim
meremur, quodammodo nostrum est. Et sic suam coronam aliquis amittere
potest per peccatum mortale sequens. Alius autem illam coronam amissam
accipit, inquantum loco eius subrogatur. Non enim permittit Deus
aliquos cadere, quin alios erigat, secundum illud Iob XXXIV,
conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Sic
enim in locum Angelorum cadentium substituti sunt homines; et in locum
Iudaeorum, gentiles. Substitutus autem in statum gratiae, etiam
quantum ad hoc coronam cadentis accipit, quod de bonis quae alius
fecit, in aeterna vita gaudebit, in qua unusquisque gaudebit de bonis
tam a se quam ab aliis factis.
Ad secundum dicendum quod, licet sit possibile eum qui est
praedestinatus, mori in peccato mortali, secundum se consideratum;
tamen hoc est impossibile, posito (prout scilicet ponitur) eum esse
praedestinatum. Unde non sequitur quod praedestinatio falli possit.
Ad tertium dicendum quod, cum praedestinatio includat divinam
voluntatem, sicut supra dictum est quod Deum velle aliquid creatum est
necessarium ex suppositione, propter immutabilitatem divinae
voluntatis, non tamen absolute; ita dicendum est hic de
praedestinatione. Unde non oportet dicere quod Deus possit non
praedestinare quem praedestinavit, in sensu composito accipiendo;
licet, absolute considerando, Deus possit praedestinare vel non
praedestinare. Sed ex hoc non tollitur praedestinationis certitudo.
|
|