|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod numerus
praedestinatorum non sit certus. Numerus enim cui potest fieri
additio, non est certus. Sed numero praedestinatorum potest fieri
additio, ut videtur, dicitur enim Deut. I, dominus Deus noster
addat ad hunc numerum multa millia; Glossa, idest definitum apud
Deum, qui novit qui sunt eius. Ergo numerus praedestinatorum non est
certus.
2. Praeterea, non potest assignari ratio quare magis in hoc numero
quam in alio, Deus homines praeordinet ad salutem. Sed nihil a Deo
sine ratione disponitur. Ergo non est certus numerus salvandorum
praeordinatus a Deo.
3. Praeterea, operatio Dei est perfectior quam operatio naturae.
Sed in operibus naturae bonum invenitur ut in pluribus, defectus autem
et malum ut in paucioribus. Si igitur a Deo institueretur numerus
salvandorum, plures essent salvandi quam damnandi. Cuius contrarium
ostenditur Matt. VII, ubi dicitur, lata et spatiosa est via quae
ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam, angusta est
porta, et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt
eam. Non ergo est praeordinatus a Deo numerus salvandorum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de correptione et
gratia, certus est praedestinatorum numerus, qui neque augeri potest,
neque minui.
Respondeo dicendum quod numerus praedestinatorum est certus. Sed
quidam dixerunt eum esse certum formaliter, sed non materialiter, ut
puta si diceremus certum esse quod centum vel mille salventur, non
autem quod hi vel illi. Sed hoc tollit certitudinem
praedestinationis, de qua iam diximus. Et ideo oportet dicere quod
numerus praedestinatorum sit certus Deo non solum formaliter, sed
etiam materialiter. Sed advertendum est quod numerus praedestinatorum
certus Deo dicitur, non solum ratione cognitionis, quia scilicet scit
quot sunt salvandi (sic enim Deo certus est etiam numerus guttarum
pluviae, et arenae maris); sed ratione electionis et definitionis
cuiusdam. Ad cuius evidentiam, est sciendum quod omne agens intendit
facere aliquid finitum, ut ex supradictis de infinito apparet.
Quicumque autem intendit aliquam determinatam mensuram in suo effectu,
excogitat aliquem numerum in partibus essentialibus eius, quae per se
requiruntur ad perfectionem totius. Non enim per se eligit aliquem
numerum in his quae non principaliter requiruntur, sed solum propter
aliud, sed in tanto numero accipit huiusmodi, inquantum sunt
necessaria propter aliud. Sicut aedificator excogitat determinatam
mensuram domus, et etiam determinatum numerum mansionum quas vult
facere in domo, et determinatum numerum mensurarum parietis vel tecti,
non autem eligit determinatum numerum lapidum, sed accipit tot, quot
sufficiunt ad explendam tantam mensuram parietis. Sic igitur
considerandum est in Deo, respectu totius universitatis quae est eius
effectus. Praeordinavit enim in qua mensura deberet esse totum
universum, et quis numerus esset conveniens essentialibus partibus
universi, quae scilicet habent aliquo modo ordinem ad perpetuitatem;
quot scilicet sphaerae, quot stellae, quot elementa, quot species
rerum. Individua vero corruptibilia non ordinantur ad bonum universi
quasi principaliter, sed quasi secundario, inquantum in eis salvatur
bonum speciei. Unde, licet Deus sciat numerum omnium individuorum,
non tamen numerus vel boum vel culicum, vel aliorum huiusmodi, est per
se praeordinatus a Deo, sed tot ex huiusmodi divina providentia
produxit, quot sufficiunt ad specierum conservationem. Inter omnes
autem creaturas, principalius ordinantur ad bonum universi creaturae
rationales, quae, inquantum huiusmodi, incorruptibiles sunt; et
potissime illae quae beatitudinem consequuntur, quae immediatius
attingunt ultimum finem. Unde certus est Deo numerus
praedestinatorum, non solum per modum cognitionis, sed etiam per modum
cuiusdam principalis praefinitionis. Non sic autem omnino est de
numero reproborum; qui videntur esse praeordinati a Deo in bonum
electorum, quibus omnia cooperantur in bonum. De numero autem omnium
praedestinatorum hominum, quis sit, dicunt quidam quod tot ex
hominibus salvabuntur, quot Angeli ceciderunt. Quidam vero, quod
tot salvabuntur, quot Angeli remanserunt. Quidam vero, quod tot ex
hominibus salvabuntur, quot Angeli ceciderunt, et insuper tot, quot
fuerunt Angeli creati. Sed melius dicitur quod soli Deo est cognitus
numerus electorum in superna felicitate locandus.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Deuteronomii est
intelligendum de illis qui sunt praenotati a Deo respectu praesentis
iustitiae. Horum enim numerus et augetur et minuitur, et non numerus
praedestinatorum.
Ad secundum dicendum quod ratio quantitatis alicuius partis,
accipienda est ex proportione illius partis ad totum. Sic enim est
apud Deum ratio quare tot stellas fecerit, vel tot rerum species, et
quare tot praedestinavit, ex proportione partium principalium ad bonum
universi.
Ad tertium dicendum quod bonum proportionatum communi statui naturae,
accidit ut in pluribus; et defectus ab hoc bono, ut in paucioribus.
Sed bonum quod excedit communem statum naturae, invenitur ut in
paucioribus; et defectus ab hoc bono, ut in pluribus. Sicut patet
quod plures homines sunt qui habent sufficientem scientiam ad regimen
vitae suae, pauciores autem qui hac scientia carent, qui moriones vel
stulti dicuntur, sed paucissimi sunt, respectu aliorum, qui attingunt
ad habendam profundam scientiam intelligibilium rerum. Cum igitur
beatitudo aeterna, in visione Dei consistens, excedat communem statum
naturae, et praecipue secundum quod est gratia destituta per
corruptionem originalis peccati, pauciores sunt qui salvantur. Et in
hoc etiam maxime misericordia Dei apparet, quod aliquos in illam
salutem erigit, a qua plurimi deficiunt secundum communem cursum et
inclinationem naturae.
|
|