|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod praedestinatio non
possit iuvari precibus sanctorum. Nullum enim aeternum praeceditur ab
aliquo temporali, et per consequens non potest temporale iuvare ad hoc
quod aliquod aeternum sit. Sed praedestinatio est aeterna. Cum
igitur preces sanctorum sint temporales, non possunt iuvare ad hoc quod
aliquis praedestinetur. Non ergo praedestinatio iuvatur precibus
sanctorum.
2. Praeterea, sicut nihil indiget consilio nisi propter defectum
cognitionis, ita nihil indiget auxilio nisi propter defectum virtutis.
Sed neutrum horum competit Deo praedestinanti, unde dicitur Rom.
XI, quis adiuvit spiritum domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
Ergo praedestinatio non iuvatur precibus sanctorum.
3. Praeterea, eiusdem est adiuvari et impediri. Sed praedestinatio
non potest aliquo impediri. Ergo non potest aliquo iuvari.
Sed contra est quod dicitur Genes. XXV, quod Isaac rogavit Deum
pro Rebecca uxore sua, et dedit conceptum Rebeccae. Ex illo autem
conceptu natus est Iacob, qui praedestinatus fuit. Non autem fuisset
impleta praedestinatio, si natus non fuisset. Ergo praedestinatio
iuvatur precibus sanctorum.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestionem diversi errores
fuerunt. Quidam enim, attendentes certitudinem divinae
praedestinationis, dixerunt superfluas esse orationes, vel quidquid
aliud fiat ad salutem aeternam consequendam, quia his factis vel non
factis, praedestinati consequuntur, reprobati non consequuntur. Sed
contra hoc sunt omnes admonitiones sacrae Scripturae, exhortantes ad
orationem, et ad alia bona opera. Alii vero dixerunt quod per
orationes mutatur divina praedestinatio. Et haec dicitur fuisse opinio
Aegyptiorum, qui ponebant ordinationem divinam, quam fatum
appellabant, aliquibus sacrificiis et orationibus impediri posse. Sed
contra hoc etiam est auctoritas sacrae Scripturae. Dicitur enim I
Reg. XV, porro triumphator in Israel non parcet, neque
poenitudine flectetur. Et Rom. XI dicitur quod sine poenitentia
sunt dona Dei et vocatio. Et ideo aliter dicendum, quod in
praedestinatione duo sunt consideranda, scilicet ipsa praeordinatio
divina, et effectus eius. Quantum igitur ad primum, nullo modo
praedestinatio iuvatur precibus sanctorum, non enim precibus sanctorum
fit, quod aliquis praedestinetur a Deo. Quantum vero ad secundum,
dicitur praedestinatio iuvari precibus sanctorum, et aliis bonis
operibus, quia providentia, cuius praedestinatio est pars, non
subtrahit causas secundas, sed sic providet effectus, ut etiam ordo
causarum secundarum subiaceat providentiae. Sicut igitur sic
providentur naturales effectus, ut etiam causae naturales ad illos
naturales effectus ordinentur, sine quibus illi effectus non
provenirent; ita praedestinatur a Deo salus alicuius, ut etiam sub
ordine praedestinationis cadat quidquid hominem promovet in salutem,
vel orationes propriae, vel aliorum, vel alia bona, vel quidquid
huiusmodi, sine quibus aliquis salutem non consequitur. Unde
praedestinatis conandum est ad bene operandum et orandum, quia per
huiusmodi praedestinationis effectus certitudinaliter impletur.
Propter quod dicitur II Petr. I, satagite, ut per bona opera
certam vestram vocationem et electionem faciatis.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa ostendit quod praedestinatio
non iuvatur precibus sanctorum, quantum ad ipsam praeordinationem.
Ad secundum dicendum quod aliquis dicitur adiuvari per alium,
dupliciter. Uno modo, inquantum ab eo accipit virtutem, et sic
adiuvari infirmi est, unde Deo non competit. Et sic intelligitur
illud, quis adiuvit spiritum domini? Alio modo dicitur quis adiuvari
per aliquem, per quem exequitur suam operationem, sicut dominus per
ministrum. Et hoc modo Deus adiuvatur per nos, inquantum exequimur
suam ordinationem, secundum illud I ad Cor. III, Dei enim
adiutores sumus. Neque hoc est propter defectum divinae virtutis, sed
quia utitur causis mediis, ut ordinis pulchritudo servetur in rebus,
et ut etiam creaturis dignitatem causalitatis communicet.
Ad tertium dicendum quod secundae causae non possunt egredi ordinem
causae primae universalis, ut supra dictum est; sed ipsum exequuntur.
Et ideo praedestinatio per creaturas potest adiuvari, sed non
impediri.
|
|