|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod liber vitae non sit idem
quod praedestinatio. Dicitur enim Eccli. XXIV, haec omnia liber
vitae; Glossa, idest novum et vetus testamentum. Hoc autem non est
praedestinatio. Ergo liber vitae non est idem quod praedestinatio.
2. Praeterea, Augustinus, in libro XX de Civ. Dei, ait quod
liber vitae est quaedam vis divina, qua fiet ut cuique opera sua bona
vel mala in memoriam reducantur. Sed vis divina non videtur pertinere
ad praedestinationem, sed magis ad attributum potentiae. Ergo liber
vitae non est idem quod praedestinatio.
3. Praeterea, praedestinationi opponitur reprobatio. Si igitur
liber vitae esset praedestinatio, inveniretur liber mortis, sicut
liber vitae.
Sed contra est quod dicitur in Glossa, super illud Psalmi
LXVIII, deleantur de libro viventium, liber iste est notitia
Dei, qua praedestinavit ad vitam, quos praescivit.
Respondeo dicendum quod liber vitae in Deo dicitur metaphorice,
secundum similitudinem a rebus humanis acceptam. Est enim consuetum
apud homines, quod illi qui ad aliquid eliguntur, conscribuntur in
libro; utpote milites vel consiliarii, qui olim dicebantur patres
conscripti. Patet autem ex praemissis quod omnes praedestinati
eliguntur a Deo ad habendum vitam aeternam. Ipsa ergo
praedestinatorum conscriptio dicitur liber vitae. Dicitur autem
metaphorice aliquid conscriptum in intellectu alicuius, quod firmiter
in memoria tenet, secundum illud Prov. III, ne obliviscaris legis
meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; et post pauca sequitur,
describe illa in tabulis cordis tui. Nam et in libris materialibus
aliquid conscribitur ad succurrendum memoriae. Unde ipsa Dei
notitia, qua firmiter retinet se aliquos praedestinasse ad vitam
aeternam, dicitur liber vitae. Nam sicut Scriptura libri est signum
eorum quae fienda sunt ita Dei notitia est quoddam signum apud ipsum,
eorum qui sunt perducendi ad vitam aeternam; secundum illud II Tim.
II, firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, novit
dominus qui sunt eius.
Ad primum ergo dicendum quod liber vitae potest dici dupliciter. Uno
modo, conscriptio eorum qui sunt electi ad vitam, et sic loquimur nunc
de libro vitae. Alio modo potest dici liber vitae, conscriptio eorum
quae ducunt in vitam. Et hoc dupliciter. Vel sicut agendorum, et
sic novum et vetus testamentum dicitur liber vitae. Vel sicut iam
factorum, et sic illa vis divina, qua fiet ut cuilibet in memoriam
reducantur facta sua, dicitur liber vitae. Sicut etiam liber militiae
potest dici, vel in quo scribuntur electi ad militiam, vel in quo
traditur ars militaris, vel in quo recitantur facta militum.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod non est consuetum conscribi eos qui
repudiantur, sed eos qui eliguntur. Unde reprobationi non respondet
liber mortis, sicut praedestinationi liber vitae.
Ad quartum dicendum quod secundum rationem differt liber vitae a
praedestinatione. Importat enim notitiam praedestinationis, sicut
etiam ex Glossa inducta apparet.
|
|