|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liber vitae non sit
solum respectu vitae gloriae praedestinatorum. Liber enim vitae est
notitia vitae. Sed Deus per vitam suam cognoscit omnem aliam vitam.
Ergo liber vitae praecipue dicitur respectu vitae divinae; et non
solum respectu vitae praedestinatorum.
2. Praeterea, sicut vita gloriae est a Deo, ita vita naturae. Si
igitur notitia vitae gloriae dicitur liber vitae, etiam notitia vitae
naturae dicetur liber vitae.
3. Praeterea, aliqui eliguntur ad gratiam, qui non eliguntur ad
vitam gloriae; ut patet per id quod dicitur Ioan. VI, nonne
duodecim vos elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Sed liber vitae
est conscriptio electionis divinae, ut dictum est. Ergo etiam est
respectu vitae gratiae.
Sed contra est quod liber vitae est notitia praedestinationis, ut
dictum est. Sed praedestinatio non respicit vitam gratiae, nisi
secundum quod ordinatur ad gloriam, non enim sunt praedestinati, qui
habent gratiam et deficiunt a gloria. Liber igitur vitae non dicitur
nisi respectu gloriae.
Respondeo dicendum quod liber vitae, ut dictum est, importat
conscriptionem quandam sive notitiam electorum ad vitam. Eligitur
autem aliquis ad id quod non competit sibi secundum suam naturam. Et
iterum, id ad quod eligitur aliquis, habet rationem finis, non enim
miles eligitur aut conscribitur ad hoc quod armetur, sed ad hoc quod
pugnet; hoc enim est proprium officium ad quod militia ordinatur.
Finis autem supra naturam existens, est vita gloriae, ut supra dictum
est. Unde proprie liber vitae respicit vitam gloriae.
Ad primum ergo dicendum quod vita divina, etiam prout est vita
gloriosa, est Deo naturalis. Unde respectu eius non est electio, et
per consequens neque liber vitae. Non enim dicimus quod aliquis homo
eligatur ad habendum sensum, vel aliquid eorum quae consequuntur
naturam.
Unde per hoc etiam patet solutio ad secundum. Respectu enim vitae
naturalis non est electio, neque liber vitae.
Ad tertium dicendum quod vita gratiae non habet rationem finis, sed
rationem eius quod est ad finem. Unde ad vitam gratiae non dicitur
aliquis eligi, nisi inquantum vita gratiae ordinatur ad gloriam. Et
propter hoc, illi qui habent gratiam et excidunt a gloria, non
dicuntur esse electi simpliciter, sed secundum quid. Et similiter non
dicuntur esse scripti simpliciter in libro vitae sed secundum quid;
prout scilicet de eis in ordinatione et notitia divina existit, quod
sint habituri aliquem ordinem ad vitam aeternam, secundum
participationem gratiae.
|
|