|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullus deleatur de libro
vitae. Dicit enim Augustinus, in XX de Civ. Dei, quod
praescientia Dei, quae non potest falli, liber vitae est. Sed a
praescientia Dei non potest aliquid subtrahi, similiter neque a
praedestinatione. Ergo nec de libro vitae potest aliquis deleri.
2. Praeterea, quidquid est in aliquo, est in eo per modum eius in
quo est. Sed liber vitae est quid aeternum et immutabile. Ergo
quidquid est in eo, est ibi non temporaliter, sed immobiliter et
indelebiliter.
3. Praeterea, deletio Scripturae opponitur. Sed aliquis non
potest de novo scribi in libro vitae. Ergo neque inde deleri potest.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXVIII, deleantur de
libro viventium.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod de libro vitae nullus potest
deleri secundum rei veritatem, potest tamen aliquis deleri secundum
opinionem hominum. Est enim consuetum in Scripturis ut aliquid
dicatur fieri, quando innotescit. Et secundum hoc, aliqui dicuntur
esse scripti in libro vitae, inquantum homines opinantur eos ibi
scriptos, propter praesentem iustitiam quam in eis vident. Sed quando
apparet, vel in hoc seculo vel in futuro, quod ab hac iustitia
exciderunt, dicuntur inde deleri. Et sic etiam exponitur in Glossa
deletio talis, super illud Psalmi LXVIII, deleantur de libro
viventium. Sed quia non deleri de libro vitae ponitur inter praemia
iustorum, secundum illud Apoc. III, qui vicerit, sic vestietur
vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae; quod autem
sanctis repromittitur, non est solum in hominum opinione; potest dici
quod deleri vel non deleri de libro vitae, non solum ad opinionem
hominum referendum est, sed etiam quantum ad rem. Est enim liber
vitae conscriptio ordinatorum in vitam aeternam. Ad quam ordinatur
aliquis ex duobus, scilicet ex praedestinatione divina, et haec
ordinatio nunquam deficit; et ex gratia. Quicumque enim gratiam
habet, ex hoc ipso est dignus vita aeterna. Et haec ordinatio deficit
interdum, quia aliqui ordinati sunt ex gratia habita ad habendum vitam
aeternam, a qua tamen deficiunt per peccatum mortale. Illi igitur qui
sunt ordinati ad habendum vitam aeternam ex praedestinatione divina,
sunt simpliciter scripti in libro vitae, quia sunt ibi scripti ut
habituri vitam aeternam in seipsa. Et isti nunquam delentur de libro
vitae. Sed illi qui sunt ordinati ad habendum vitam aeternam, non ex
praedestinatione divina, sed solum ex gratia, dicuntur esse scripti in
libro vitae, non simpliciter, sed secundum quid, quia sunt ibi
scripti ut habituri vitam aeternam, non in seipsa, sed in sua causa.
Et tales possunt deleri de libro vitae, ut deletio non referatur ad
notitiam Dei, quasi Deus aliquid praesciat, et postea nesciat; sed
ad rem scitam, quia scilicet Deus scit aliquem prius ordinari in vitam
aeternam, et postea non ordinari, cum deficit a gratia.
Ad primum ergo dicendum quod deletio, ut dictum est, non refertur ad
librum vitae ex parte praescientiae, quasi in Deo sit aliqua
mutabilitas, sed ex parte praescitorum, quae sunt mutabilia.
Ad secundum dicendum quod, licet res in Deo sint immutabiliter,
tamen in seipsis mutabiles sunt. Et ad hoc pertinet deletio libri
vitae.
Ad tertium dicendum quod eo modo quo aliquis dicitur deleri de libro
vitae, potest dici quod ibi scribatur de novo; vel secundum opinionem
hominum, vel secundum quod de novo incipit habere ordinem ad vitam
aeternam per gratiam. Quod etiam sub divina notitia comprehenditur,
licet non de novo.
|
|