|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit
potentia. Sicut enim prima materia se habet ad potentiam, ita Deus,
qui est agens primum, se habet ad actum. Sed prima materia, secundum
se considerata, est absque omni actu. Ergo agens primum, quod est
Deus, est absque potentia.
2. Praeterea, secundum philosophum, in IX Metaphys., qualibet
potentia melior est eius actus, nam forma est melior quam materia, et
actio quam potentia activa; est enim finis eius. Sed nihil est melius
eo quod est in Deo, quia quidquid est in Deo, est Deus, ut supra
ostensum est. Ergo nulla potentia est in Deo.
3. Praeterea, potentia est principium operationis. Sed operatio
divina est eius essentia, cum in Deo nullum sit accidens. Essentiae
autem divinae non est aliquod principium. Ergo ratio potentiae Deo
non convenit.
4. Praeterea, supra ostensum est quod scientia Dei et voluntas eius
sunt causa rerum. Causa autem et principium idem sunt. Ergo non
oportet in Deo assignare potentiam, sed solum scientiam et
voluntatem.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXXXVIII, potens es,
domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Respondeo dicendum quod duplex est potentia, scilicet passiva, quae
nullo modo est in Deo; et activa, quam oportet in Deo summe ponere.
Manifestum est enim quod unumquodque, secundum quod est actu et
perfectum, secundum hoc est principium activum alicuius, patitur autem
unumquodque, secundum quod est deficiens et imperfectum. Ostensum est
autem supra quod Deus est purus actus, et simpliciter et universaliter
perfectus; neque in eo aliqua imperfectio locum habet. Unde sibi
maxime competit esse principium activum, et nullo modo pati. Ratio
autem activi principii convenit potentiae activae. Nam potentia activa
est principium agendi in aliud, potentia vero passiva est principium
patiendi ab alio, ut philosophus dicit, V Metaphys. Relinquitur
ergo quod in Deo maxime sit potentia activa.
Ad primum ergo dicendum quod potentia activa non dividitur contra
actum, sed fundatur in eo, nam unumquodque agit secundum quod est
actu. Potentia vero passiva dividitur contra actum, nam unumquodque
patitur secundum quod est in potentia. Unde haec potentia excluditur a
Deo, non autem activa.
Ad secundum dicendum quod, quandocumque actus est aliud a potentia,
oportet quod actus sit nobilior potentia. Sed actio Dei non est aliud
ab eius potentia, sed utrumque est essentia divina, quia nec esse eius
est aliud ab eius essentia. Unde non oportet quod aliquid sit nobilius
quam potentia Dei.
Ad tertium dicendum quod potentia in rebus creatis non solum est
principium actionis, sed etiam effectus. Sic igitur in Deo salvatur
ratio potentiae quantum ad hoc, quod est principium effectus, non
autem quantum ad hoc, quod est principium actionis, quae est divina
essentia. Nisi forte secundum modum intelligendi, prout divina
essentia, quae in se simpliciter praehabet quidquid perfectionis est in
rebus creatis, potest intelligi et sub ratione actionis, et sub
ratione potentiae; sicut etiam intelligitur et sub ratione suppositi
habentis naturam, et sub ratione naturae.
Ad quartum dicendum quod potentia non ponitur in Deo ut aliquid
differens a scientia et voluntate secundum rem, sed solum secundum
rationem; inquantum scilicet potentia importat rationem principii
exequentis id quod voluntas imperat, et ad quod scientia dirigit; quae
tria Deo secundum idem conveniunt. Vel dicendum quod ipsa scientia
vel voluntas divina, secundum quod est principium effectivum, habet
rationem potentiae. Unde consideratio scientiae et voluntatis
praecedit in Deo considerationem potentiae, sicut causa praecedit
operationem et effectum.
|
|