|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod potentia Dei non sit
infinita. Omne enim infinitum est imperfectum, secundum philosophum,
in III Physic. Sed potentia Dei non est imperfecta. Ergo non
est infinita.
2. Praeterea, omnis potentia manifestatur per effectum, alias
frustra esset. Si igitur potentia Dei esset infinita, posset facere
effectum infinitum. Quod est impossibile.
3. Praeterea, philosophus probat in VIII Physic., quod si
potentia alicuius corporis esset infinita, moveret in instanti. Deus
autem non movet in instanti, sed movet creaturam spiritualem per
tempus, creaturam vero corporalem per locum et tempus, secundum
Augustinum, VIII super Genesim ad litteram. Non ergo est eius
potentia infinita.
Sed contra est quod dicit Hilarius, VIII de Trin., quod Deus
est immensae virtutis, vivens, potens. Omne autem immensum est
infinitum. Ergo virtus divina est infinita.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, secundum hoc potentia
activa invenitur in Deo, secundum quod ipse actu est. Esse autem
eius est infinitum, inquantum non est limitatum per aliquid recipiens;
ut patet per ea quae supra dicta sunt, cum de infinitate divinae
essentiae ageretur. Unde necesse est quod activa potentia Dei sit
infinita. In omnibus enim agentibus hoc invenitur, quod quanto
aliquod agens perfectius habet formam qua agit, tanto est maior eius
potentia in agendo. Sicut quanto est aliquid magis calidum, tanto
habet maiorem potentiam ad calefaciendum, et haberet utique potentiam
infinitam ad calefaciendum, si eius calor esset infinitus. Unde, cum
ipsa essentia divina, per quam Deus agit, sit infinita, sicut supra
ostensum est, sequitur quod eius potentia sit infinita.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de infinito quod est
ex parte materiae non terminatae per formam; cuiusmodi est infinitum
quod congruit quantitati. Sic autem non est infinita divina essentia,
ut supra ostensum est; et per consequens nec eius potentia. Unde non
sequitur quod sit imperfecta.
Ad secundum dicendum quod potentia agentis univoci tota manifestatur in
suo effectu, potentia enim generativa hominis nihil potest plus quam
generare hominem. Sed potentia agentis non univoci non tota
manifestatur in sui effectus productione, sicut potentia solis non tota
manifestatur in productione alicuius animalis ex putrefactione
generati. Manifestum est autem quod Deus non est agens univocum,
nihil enim aliud potest cum eo convenire neque in specie, neque in
genere, ut supra ostensum est. Unde relinquitur quod effectus eius
semper est minor quam potentia eius. Non ergo oportet quod
manifestetur infinita potentia Dei in hoc, quod producat effectum
infinitum. Et tamen, etiam si nullum effectum produceret, non esset
Dei potentia frustra. Quia frustra est quod ordinatur ad finem, quem
non attingit, potentia autem Dei non ordinatur ad effectum sicut ad
finem, sed magis ipsa est finis sui effectus.
Ad tertium dicendum quod philosophus in VIII Physic., probat,
quod si aliquod corpus haberet potentiam infinitam, quod moveret in non
tempore. Et tamen ostendit, quod potentia motoris caeli est
infinita, quia movere potest tempore infinito. Relinquitur ergo
secundum eius intentionem, quod potentia infinita corporis si esset,
moveret in non tempore, non autem potentia incorporei motoris. Cuius
ratio est, quia corpus movens aliud corpus, est agens univocum. Unde
oportet quod tota potentia agentis manifestetur in motu. Quia igitur
quanto moventis corporis potentia est maior, tanto velocius movet,
necesse est quod si fuerit infinita, moveat improportionabiliter
citius, quod est movere in non tempore. Sed movens incorporeum est
agens non univocum. Unde non oportet, quod tota virtus eius
manifestetur in motu ita, quod moveat in non tempore. Et praesertim,
quia movet secundum dispositionem suae voluntatis.
|
|