|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non sit
omnipotens. Moveri enim et pati aliquid omnium est. Sed hoc Deus
non potest, est enim immobilis, ut supra dictum est. Non igitur est
omnipotens.
2. Praeterea, peccare aliquid agere est. Sed Deus non potest
peccare, neque seipsum negare, ut dicitur II Tim. II. Ergo
Deus non est omnipotens.
3. Praeterea, de Deo dicitur quod omnipotentiam suam parcendo
maxime et miserando manifestat. Ultimum igitur quod potest divina
potentia, est parcere et misereri. Aliquid autem est multo maius quam
parcere et misereri; sicut creare alium mundum, vel aliquid
huiusmodi. Ergo Deus non est omnipotens.
4. Praeterea, super illud I Cor. I, stultam fecit Deus
sapientiam huius mundi, dicit Glossa, sapientiam huius mundi fecit
Deus stultam, ostendendo possibile, quod illa impossibile iudicabat.
Unde videtur quod non sit aliquid iudicandum possibile vel impossibile
secundum inferiores causas, prout sapientia huius mundi iudicat; sed
secundum potentiam divinam. Si igitur Deus sit omnipotens, omnia
erunt possibilia. Nihil ergo impossibile. Sublato autem
impossibili, tollitur necessarium, nam quod necesse est esse,
impossibile est non esse. Nihil ergo erit necessarium in rebus, si
Deus est omnipotens. Hoc autem est impossibile. Ergo Deus non est
omnipotens.
Sed contra est quod dicitur Luc. I, non erit impossibile apud Deum
omne verbum.
Respondeo dicendum quod communiter confitentur omnes Deum esse
omnipotentem. Sed rationem omnipotentiae assignare videtur difficile.
Dubium enim potest esse quid comprehendatur sub ista distributione,
cum dicitur omnia posse Deum. Sed si quis recte consideret, cum
potentia dicatur ad possibilia, cum Deus omnia posse dicitur, nihil
rectius intelligitur quam quod possit omnia possibilia, et ob hoc
omnipotens dicatur. Possibile autem dicitur dupliciter, secundum
philosophum, in V Metaphys. Uno modo, per respectum ad aliquam
potentiam, sicut quod subditur humanae potentiae, dicitur esse
possibile homini. Non autem potest dici quod Deus dicatur
omnipotens, quia potest omnia quae sunt possibilia naturae creatae,
quia divina potentia in plura extenditur. Si autem dicatur quod Deus
sit omnipotens, quia potest omnia quae sunt possibilia suae potentiae,
erit circulatio in manifestatione omnipotentiae, hoc enim non erit
aliud quam dicere quod Deus est omnipotens, quia potest omnia quae
potest. Relinquitur igitur quod Deus dicatur omnipotens, quia potest
omnia possibilia absolute, quod est alter modus dicendi possibile.
Dicitur autem aliquid possibile vel impossibile absolute, ex
habitudine terminorum, possibile quidem, quia praedicatum non repugnat
subiecto, ut Socratem sedere; impossibile vero absolute, quia
praedicatum repugnat subiecto, ut hominem esse asinum. Est autem
considerandum quod, cum unumquodque agens agat sibi simile, unicuique
potentiae activae correspondet possibile ut obiectum proprium, secundum
rationem illius actus in quo fundatur potentia activa, sicut potentia
calefactiva refertur, ut ad proprium obiectum, ad esse calefactibile.
Esse autem divinum, super quod ratio divinae potentiae fundatur, est
esse infinitum, non limitatum ad aliquod genus entis, sed praehabens
in se totius esse perfectionem. Unde quidquid potest habere rationem
entis, continetur sub possibilibus absolutis, respectu quorum Deus
dicitur omnipotens. Nihil autem opponitur rationi entis, nisi non
ens. Hoc igitur repugnat rationi possibilis absoluti, quod subditur
divinae omnipotentiae, quod implicat in se esse et non esse simul.
Hoc enim omnipotentiae non subditur, non propter defectum divinae
potentiae; sed quia non potest habere rationem factibilis neque
possibilis. Quaecumque igitur contradictionem non implicant, sub
illis possibilibus continentur, respectu quorum dicitur Deus
omnipotens. Ea vero quae contradictionem implicant, sub divina
omnipotentia non continentur, quia non possunt habere possibilium
rationem. Unde convenientius dicitur quod non possunt fieri, quam
quod Deus non potest ea facere. Neque hoc est contra verbum Angeli
dicentis, non erit impossibile apud Deum omne verbum. Id enim quod
contradictionem implicat, verbum esse non potest, quia nullus
intellectus potest illud concipere.
Ad primum ergo dicendum quod Deus dicitur omnipotens secundum
potentiam activam, non secundum potentiam passivam, ut dictum est.
Unde, quod non potest moveri et pati, non repugnat omnipotentiae.
Ad secundum dicendum quod peccare est deficere a perfecta actione,
unde posse peccare est posse deficere in agendo, quod repugnat
omnipotentiae. Et propter hoc, Deus peccare non potest, qui est
omnipotens. Quamvis philosophus dicat, in IV Topic., quod potest
Deus et studiosus prava agere. Sed hoc intelligitur vel sub
conditione cuius antecedens sit impossibile, ut puta si dicamus quod
potest Deus prava agere si velit, nihil enim prohibet conditionalem
esse veram, cuius antecedens et consequens est impossibile; sicut si
dicatur, si homo est asinus, habet quatuor pedes. Vel ut
intelligatur quod Deus potest aliqua agere, quae nunc prava videntur;
quae tamen si ageret, bona essent. Vel loquitur secundum communem
opinionem gentilium, qui homines dicebant transferri in deos, ut
Iovem vel Mercurium.
Ad tertium dicendum quod Dei omnipotentia ostenditur maxime in
parcendo et miserando, quia per hoc ostenditur Deum habere summam
potestatem, quod libere peccata dimittit, eius enim qui superioris
legi astringitur, non est libere peccata condonare. Vel quia,
parcendo hominibus et miserando, perducit eos ad participationem
infiniti boni, qui est ultimus effectus divinae virtutis. Vel quia,
ut supra dictum est, effectus divinae misericordiae est fundamentum
omnium divinorum operum, nihil enim debetur alicui nisi propter id quod
est datum ei a Deo non debitum. In hoc autem maxime divina
omnipotentia manifestatur, quod ad ipsam pertinet prima institutio
omnium bonorum.
Ad quartum dicendum quod possibile absolutum non dicitur neque secundum
causas superiores, neque secundum causas inferiores sed secundum
seipsum. Possibile vero quod dicitur secundum aliquam potentiam,
nominatur possibile secundum proximam causam. Unde ea quae immediate
nata sunt fieri a Deo solo, ut creare, iustificare, et huiusmodi,
dicuntur possibilia secundum causam superiorem, quae autem nata sunt
fieri a causis inferioribus, dicuntur possibilia secundum causas
inferiores. Nam secundum conditionem causae proximae, effectus habet
contingentiam vel necessitatem, ut supra dictum est. In hoc autem
reputatur stulta mundi sapientia, quod ea quae sunt impossibilia
naturae, etiam Deo impossibilia iudicabat. Et sic patet quod
omnipotentia Dei impossibilitatem et necessitatem a rebus non
excludit.
|
|