|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus possit facere quod
praeterita non fuerint. Quod enim est impossibile per se, magis est
impossibile quam quod est impossibile per accidens. Sed Deus potest
facere id quod est impossibile per se, ut caecum illuminare, vel
mortuum resuscitare. Ergo multo magis potest Deus facere illud quod
est impossibile per accidens. Sed praeterita non fuisse, est
impossibile per accidens, accidit enim Socratem non currere esse
impossibile, ex hoc quod praeteriit. Ergo Deus potest facere quod
praeterita non fuerint.
2. Praeterea, quidquid Deus facere potuit, potest, cum eius
potentia non minuatur. Sed Deus potuit facere, antequam Socrates
curreret, quod non curreret. Ergo, postquam cucurrit, potest Deus
facere quod non cucurrerit.
3. Praeterea, caritas est maior virtus quam virginitas. Sed Deus
potest reparare caritatem amissam. Ergo et virginitatem. Ergo potest
facere quod illa quae corrupta fuit, non fuerit corrupta.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, cum Deus omnia possit, non
potest de corrupta facere incorruptam. Ergo eadem ratione non potest
facere de quocumque alio praeterito quod non fuerit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sub omnipotentia
Dei non cadit aliquid quod contradictionem implicat. Praeterita autem
non fuisse, contradictionem implicat. Sicut enim contradictionem
implicat dicere quod Socrates sedet et non sedet, ita, quod sederit
et non sederit. Dicere autem quod sederit, est dicere quod sit
praeteritum, dicere autem quod non sederit, est dicere quod non
fuerit. Unde praeterita non fuisse, non subiacet divinae potentiae.
Et hoc est quod Augustinus dicit, contra Faustum, quisquis ita
dicit, si Deus omnipotens est, faciat ut quae facta sunt, facta non
fuerint, non videt hoc se dicere, si Deus omnipotens est, faciat ut
ea quae vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint. Et
philosophus dicit, in VI Ethic., quod hoc solo privatur Deus,
ingenita facere quae sunt facta.
Ad primum ergo dicendum quod, licet praeterita non fuisse sit
impossibile per accidens, si consideretur id quod est praeteritum,
idest cursus Socratis; tamen, si consideretur praeteritum sub ratione
praeteriti, ipsum non fuisse est impossibile non solum per se, sed
absolute, contradictionem implicans. Et sic est magis impossibile
quam mortuum resurgere, quod non implicat contradictionem, quod
dicitur impossibile secundum aliquam potentiam, scilicet naturalem.
Talia enim impossibilia divinae potentiae subduntur.
Ad secundum dicendum quod sicut Deus, quantum est ad perfectionem
divinae potentiae, omnia potest, sed quaedam non subiacent eius
potentiae, quia deficiunt a ratione possibilium; ita, si attendatur
immutabilitas divinae potentiae, quidquid Deus potuit, potest;
aliqua tamen olim habuerunt rationem possibilium, dum erant fienda,
quae iam deficiunt a ratione possibilium, dum sunt facta. Et sic
dicitur Deus ea non posse, quia ea non possunt fieri.
Ad tertium dicendum quod omnem corruptionem mentis et corporis Deus
auferre potest a muliere corrupta, hoc tamen ab ea removeri non
poterit, quod corrupta non fuerit. Sicut etiam ab aliquo peccatore
auferre non potest quod non peccaverit, et quod caritatem non
amiserit.
|
|