|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit facere
nisi ea quae facit. Deus enim non potest facere quae non praescivit et
praeordinavit se facturum. Sed non praescivit neque praeordinavit se
facturum, nisi ea quae facit. Ergo non potest facere nisi ea quae
facit.
2. Praeterea, Deus non potest facere nisi quod debet, et quod
iustum est fieri. Sed Deus non debet facere quae non facit, nec
iustum est ut faciat quae non facit. Ergo Deus non potest facere nisi
quae facit.
3. Praeterea, Deus non potest facere nisi quod bonum est, et
conveniens rebus factis. Sed rebus factis a Deo non est bonum nec
conveniens aliter esse quam sint. Ergo Deus non potest facere nisi
quae facit.
Sed contra est quod dicitur Matt. XXVI, an non possum rogare
patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones
Angelorum? Neque autem ipse rogabat, neque pater exhibebat ad
repugnandum Iudaeis. Ergo Deus potest facere quod non facit.
Respondeo dicendum quod circa hoc quidam dupliciter erraverunt.
Quidam enim posuerunt Deum agere quasi ex necessitate naturae; ut
sicut ex actione rerum naturalium non possunt alia provenire nisi quae
eveniunt, utpote ex semine hominis homo, ex semine olivae oliva; ita
ex operatione divina non possint aliae res, vel alius ordo rerum
effluere, nisi sicut nunc est. Sed supra ostendimus Deum non agere
quasi ex necessitate naturae, sed voluntatem eius esse omnium rerum
causam; neque etiam ipsam voluntatem naturaliter et ex necessitate
determinari ad has res. Unde nullo modo iste cursus rerum sic ex
necessitate a Deo provenit, quod alia provenire non possent. Alii
vero dixerunt quod potentia divina determinatur ad hunc cursum rerum,
propter ordinem sapientiae et iustitiae divinae, sine quo Deus nihil
operatur. Cum autem potentia Dei, quae est eius essentia, non sit
aliud quam Dei sapientia, convenienter quidem dici potest quod nihil
sit in Dei potentia, quod non sit in ordine divinae sapientiae, nam
divina sapientia totum posse potentiae comprehendit. Sed tamen ordo a
divina sapientia rebus inditus, in quo ratio iustitiae consistit, ut
supra dictum est, non adaequat divinam sapientiam, sic ut divina
sapientia limitetur ad hunc ordinem. Manifestum est enim quod tota
ratio ordinis, quam sapiens rebus a se factis imponit, a fine
sumitur. Quando igitur finis est proportionatus rebus propter finem
factis, sapientia facientis limitatur ad aliquem determinatum ordinem.
Sed divina bonitas est finis improportionabiliter excedens res
creatas. Unde divina sapientia non determinatur ad aliquem certum
ordinem rerum, ut non possit alius cursus rerum ab ipsa effluere.
Unde dicendum est simpliciter quod Deus potest alia facere quam quae
facit.
Ad primum ergo dicendum quod in nobis, in quibus est aliud potentia et
essentia a voluntate et intellectu, et iterum intellectus aliud a
sapientia, et voluntas aliud a iustitia, potest esse aliquid in
potentia, quod non potest esse in voluntate iusta, vel in intellectu
sapiente. Sed in Deo est idem potentia et essentia et voluntas et
intellectus et sapientia et iustitia. Unde nihil potest esse in
potentia divina, quod non possit esse in voluntate iusta ipsius, et in
intellectu sapiente eius. Tamen, quia voluntas non determinatur ex
necessitate ad haec vel illa, nisi forte ex suppositione, ut supra
dictum est; neque sapientia Dei et iustitia determinantur ad hunc
ordinem, ut supra dictum est; nihil prohibet esse aliquid in potentia
Dei, quod non vult, et quod non continetur sub ordine quem statuit
rebus. Et quia potentia intelligitur ut exequens, voluntas autem ut
imperans, et intellectus et sapientia ut dirigens, quod attribuitur
potentiae secundum se consideratae, dicitur Deus posse secundum
potentiam absolutam. Et huiusmodi est omne illud in quo potest salvari
ratio entis, ut supra dictum est. Quod autem attribuitur potentiae
divinae secundum quod exequitur imperium voluntatis iustae, hoc dicitur
Deus posse facere de potentia ordinata. Secundum hoc ergo, dicendum
est quod Deus potest alia facere, de potentia absoluta, quam quae
praescivit et praeordinavit se facturum, non tamen potest esse quod
aliqua faciat, quae non praesciverit et praeordinaverit se facturum.
Quia ipsum facere subiacet praescientiae et praeordinationi, non autem
ipsum posse, quod est naturale. Ideo enim Deus aliquid facit, quia
vult, non tamen ideo potest, quia vult, sed quia talis est in sua
natura.
Ad secundum dicendum quod Deus non debet aliquid alicui nisi sibi.
Unde, cum dicitur quod Deus non potest facere nisi quod debet nihil
aliud significatur nisi quod Deus non potest facere nisi quod ei est
conveniens et iustum. Sed hoc quod dico conveniens et iustum, potest
intelligi dupliciter. Uno modo, sic quod hoc quod dico conveniens et
iustum, prius intelligatur coniungi cum hoc verbo est, ita quod
restringatur ad standum pro praesentibus; et sic referatur ad
potentiam. Et sic falsum est quod dicitur, est enim sensus, Deus
non potest facere nisi quod modo conveniens est et iustum. Si vero
prius coniungatur cum hoc verbo potest, quod habet vim ampliandi, et
postmodum cum hoc verbo est, significabitur quoddam praesens confusum,
et erit locutio vera, sub hoc sensu, Deus non potest facere nisi id
quod, si faceret, esset conveniens et iustum.
Ad tertium dicendum quod, licet iste cursus rerum sit determinatus
istis rebus quae nunc sunt, non tamen ad hunc cursum limitatur divina
sapientia et potestas. Unde, licet istis rebus quae nunc sunt,
nullus alius cursus esset bonus et conveniens, tamen Deus posset alias
res facere, et alium eis imponere ordinem.
|
|