|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit meliora
facere ea quae facit. Quidquid enim Deus facit, potentissime et
sapientissime facit. Sed tanto fit aliquid melius, quanto fit
potentius et sapientius. Ergo Deus non potest aliquid facere melius
quam facit.
2. Praeterea, Augustinus, contra Maximinum, sic argumentatur,
si Deus potuit, et noluit, gignere filium sibi aequalem, invidus
fuit. Eadem ratione, si Deus potuit res meliores facere quam
fecerit, et noluit, invidus fuit. Sed invidia est omnino relegata a
Deo. Ergo Deus unumquodque fecit optimum. Non ergo Deus potest
aliquid facere melius quam fecit.
3. Praeterea, id quod est maxime et valde bonum, non potest melius
fieri, quia maximo nihil est maius. Sed, sicut Augustinus dicit in
Enchirid., bona sunt singula quae Deus fecit, sed simul universa
valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis
pulchritudo. Ergo bonum universi non potest melius fieri a Deo.
4. Praeterea, homo Christus est plenus gratia et veritate, et
spiritum habet non ad mensuram, et sic non potest esse melior.
Beatitudo etiam creata dicitur esse summum bonum, et sic non potest
esse melius. Beata etiam virgo Maria est super omnes choros
Angelorum exaltata, et sic non potest esse melior. Non igitur omnia
quae fecit Deus, potest facere meliora.
Sed contra est quod dicitur ad Ephes. III, quod Deus potens est
omnia facere abundantius quam petimus aut intelligimus.
Respondeo dicendum quod bonitas alicuius rei est duplex. Una quidem,
quae est de essentia rei; sicut esse rationale est de essentia
hominis. Et quantum ad hoc bonum, Deus non potest facere aliquam rem
meliorem quam ipsa sit, licet possit facere aliquam aliam ea meliorem.
Sicut etiam non potest facere quaternarium maiorem, quia, si esset
maior, iam non esset quaternarius, sed alius numerus. Sic enim se
habet additio differentiae substantialis in definitionibus, sicut
additio unitatis in numeris, ut dicitur in VIII Metaphys. Alia
bonitas est, quae est extra essentiam rei; sicut bonum hominis est
esse virtuosum vel sapientem. Et secundum tale bonum, potest Deus
res a se factas facere meliores. Simpliciter autem loquendo, qualibet
re a se facta potest Deus facere aliam meliorem.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur Deum posse aliquid facere
melius quam facit, si ly melius sit nomen, verum est, qualibet enim
re potest facere aliam meliorem. Eandem vero potest facere meliorem
quodammodo, et quodammodo non, sicut dictum est. Si vero ly melius
sit adverbium, et importet modum ex parte facientis, sic Deus non
potest facere melius quam sicut facit, quia non potest facere ex maiori
sapientia et bonitate. Si autem importet modum ex parte facti, sic
potest facere melius, quia potest dare rebus a se factis meliorem modum
essendi quantum ad accidentalia, licet non quantum ad essentialia.
Ad secundum dicendum quod de ratione filii est quod aequetur patri,
cum ad perfectum venerit, non est autem de ratione creaturae alicuius,
quod sit melior quam a Deo facta est. Unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod universum, suppositis istis rebus, non
potest esse melius; propter decentissimum ordinem his rebus attributum
a Deo, in quo bonum universi consistit. Quorum si unum aliquod esset
melius, corrumperetur proportio ordinis, sicut, si una chorda plus
debito intenderetur, corrumperetur citharae melodia. Posset tamen
Deus alias res facere, vel alias addere istis rebus factis, et sic
esset illud universum melius.
Ad quartum dicendum quod humanitas Christi ex hoc quod est unita
Deo, et beatitudo creata ex hoc quod est fruitio Dei, et beata virgo
ex hoc quod est mater Dei, habent quandam dignitatem infinitam, ex
bono infinito quod est Deus. Et ex hac parte non potest aliquid fieri
melius eis, sicut non potest aliquid melius esse Deo.
|
|