|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudo Deo non
conveniat. Beatitudo enim, secundum Boetium, in III de
Consol., est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed
aggregatio bonorum non habet locum in Deo, sicut nec compositio.
Ergo Deo non convenit beatitudo.
2. Praeterea, beatitudo, sive felicitas, est praemium virtutis,
secundum philosophum, in I Ethic. Sed Deo non convenit praemium,
sicut nec meritum. Ergo nec beatitudo.
Sed contra est quod dicit apostolus, I ad Tim. ultimo, quem suis
temporibus ostendet Deus beatus et solus potens, rex regum et dominus
dominantium.
Respondeo dicendum quod beatitudo maxime Deo competit. Nihil enim
aliud sub nomine beatitudinis intelligitur, nisi bonum perfectum
intellectualis naturae; cuius est suam sufficientiam cognoscere in bono
quod habet; et cui competit ut ei contingat aliquid vel bene vel male,
et sit suarum operationum domina. Utrumque autem istorum
excellentissime Deo convenit, scilicet perfectum esse, et
intelligentem. Unde beatitudo maxime convenit Deo.
Ad primum ergo dicendum quod aggregatio bonorum est in Deo non per
modum compositionis, sed per modum simplicitatis, quia quae in
creaturis multiplicia sunt, in Deo praeexistunt simpliciter et unite,
ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod esse praemium virtutis accidit beatitudini
vel felicitati, inquantum aliquis beatitudinem acquirit, sicut esse
terminum generationis accidit enti, inquantum exit de potentia in
actum. Sicut igitur Deus habet esse, quamvis non generetur; ita
habet beatitudinem, quamvis non mereatur.
|
|