|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non dicatur
beatus secundum intellectum. Beatitudo enim est summum bonum. Sed
bonum dicitur in Deo secundum essentiam, quia bonum respicit esse,
quod est secundum essentiam, secundum Boetium, in libro de
Hebdomad. Ergo et beatitudo dicitur in Deo secundum essentiam, et
non secundum intellectum.
2. Praeterea, beatitudo habet rationem finis. Finis autem est
obiectum voluntatis, sicut et bonum. Ergo beatitudo dicitur in Deo
secundum voluntatem, et non secundum intellectum.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXII Moralium, ipse
gloriosus est, qui, dum seipso perfruitur, accedentis laudis indigens
non est. Esse autem gloriosum significat esse beatum. Cum igitur
Deo fruamur secundum intellectum, quia visio est tota merces, ut
dicit Augustinus, videtur quod beatitudo dicatur in Deo secundum
intellectum.
Respondeo dicendum quod beatitudo, sicut dictum est, significat bonum
perfectum intellectualis naturae. Et inde est quod, sicut unaquaeque
res appetit suam perfectionem, ita et intellectualis natura naturaliter
appetit esse beata. Id autem quod est perfectissimum in qualibet
intellectuali natura, est intellectualis operatio, secundum quam capit
quodammodo omnia. Unde cuiuslibet intellectualis naturae creatae
beatitudo consistit in intelligendo. In Deo autem non est aliud esse
et intelligere secundum rem, sed tantum secundum intelligentiae
rationem. Attribuenda ergo est Deo beatitudo secundum intellectum,
sicut et aliis beatis, qui per assimilationem ad beatitudinem ipsius,
beati dicuntur.
Ad primum ergo dicendum quod ex illa ratione probatur quod Deus sit
beatus secundum suam essentiam, non autem quod beatitudo ei conveniat
secundum rationem essentiae, sed magis secundum rationem intellectus.
Ad secundum dicendum quod beatitudo, cum sit bonum, est obiectum
voluntatis. Obiectum autem praeintelligitur actui potentiae. Unde,
secundum modum intelligendi, prius est beatitudo divina, quam actus
voluntatis in ea requiescentis. Et hoc non potest esse nisi actus
intellectus. Unde in actu intellectus attenditur beatitudo.
|
|