|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus sit beatitudo
cuiuslibet beati. Deus enim est summum bonum, ut supra ostensum est.
Impossibile est autem esse plura summa bona, ut etiam ex superioribus
patet. Cum igitur de ratione beatitudinis sit, quod sit summum
bonum, videtur quod beatitudo non sit aliud quam Deus.
2. Praeterea, beatitudo est finis rationalis naturae ultimus. Sed
esse ultimum finem rationalis naturae, soli Deo convenit. Ergo
beatitudo cuiuslibet beati est solus Deus.
Sed contra, beatitudo unius est maior beatitudine alterius, secundum
illud I Cor. XV, stella differt a stella in claritate. Sed Deo
nihil est maius. Ergo beatitudo est aliquid aliud quam Deus.
Respondeo dicendum quod beatitudo intellectualis naturae consistit in
actu intellectus. In quo duo possunt considerari, scilicet obiectum
actus, quod est intelligibile; et ipse actus, qui est intelligere.
Si igitur beatitudo consideretur ex parte ipsius obiecti, sic solus
Deus est beatitudo, quia ex hoc solo est aliquis beatus, quod Deum
intelligit; secundum illud Augustini, in V libro Confess., beatus
est qui te novit, etiam si alia ignoret. Sed ex parte actus
intelligentis, beatitudo est quid creatum in creaturis beatis, in Deo
autem est etiam secundum hoc, aliquid increatum.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo, quantum ad obiectum, est
summum bonum simpliciter, sed quantum ad actum, in creaturis beatis,
est summum bonum, non simpliciter, sed in genere bonorum
participabilium a creatura.
Ad secundum dicendum quod finis est duplex, scilicet cuius et quo, ut
philosophus dicit, scilicet ipsa res, et usus rei, sicut avaro est
finis pecunia, et acquisitio pecuniae. Creaturae igitur rationalis
est quidem Deus finis ultimus ut res; beatitudo autem creata ut usus,
vel magis fruitio, rei.
|
|