|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudo divina non
complectatur omnes beatitudines. Sunt enim quaedam beatitudines
falsae. Sed in Deo nihil potest esse falsum. Ergo divina beatitudo
non complectitur omnem beatitudinem.
2. Praeterea, quaedam beatitudo, secundum quosdam, consistit in
rebus corporalibus, sicut in voluptatibus, divitiis, et huiusmodi,
quae quidem Deo convenire non possunt, cum sit incorporeus. Ergo
beatitudo eius non complectitur omnem beatitudinem.
Sed contra est quod beatitudo est perfectio quaedam. Divina autem
perfectio complectitur omnem perfectionem, ut supra ostensum est.
Ergo divina beatitudo complectitur omnem beatitudinem.
Respondeo dicendum quod quidquid est desiderabile in quacumque
beatitudine, vel vera vel falsa, totum eminentius in divina
beatitudine praeexistit. De contemplativa enim felicitate, habet
continuam et certissimam contemplationem sui et omnium aliorum, de
activa vero, gubernationem totius universi. De terrena vero
felicitate, quae consistit in voluptate, divitiis, potestate,
dignitate et fama, secundum Boetium, in III de Consol., habet
gaudium de se et de omnibus aliis, pro delectatione, pro divitiis,
habet omnimodam sufficientiam, quam divitiae promittunt, pro
potestate, omnipotentiam, pro dignitate, omnium regimen, pro fama
vero, admirationem totius creaturae.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo aliqua secundum hoc est falsa,
secundum quod deficit a ratione verae beatitudinis, et sic non est in
Deo. Sed quidquid habet de similitudine, quantumcumque tenui,
beatitudinis, totum praeexistit in divina beatitudine.
Ad secundum dicendum quod bona quae sunt in corporalibus corporaliter,
in Deo sunt spiritualiter, secundum modum suum. Et haec dicta
sufficiant de his quae pertinent ad divinae essentiae unitatem.
|
|