|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non possit esse
aliqua processio. Processio enim significat motum ad extra. Sed in
divinis nihil est mobile, neque extraneum. Ergo neque processio.
2. Praeterea, omne procedens est diversum ab eo a quo procedit.
Sed in Deo non est aliqua diversitas, sed summa simplicitas. Ergo
in Deo non est processio aliqua.
3. Praeterea, procedere ab alio videtur rationi primi principii
repugnare. Sed Deus est primum principium, ut supra ostensum est.
Ergo in Deo processio locum non habet.
Sed contra est quod dicit dominus, Ioan. VIII, ego ex Deo
processi.
Respondeo dicendum quod divina Scriptura, in rebus divinis,
nominibus ad processionem pertinentibus utitur. Hanc autem
processionem diversi diversimode acceperunt. Quidam enim acceperunt
hanc processionem secundum quod effectus procedit a causa. Et sic
accepit Arius, dicens filium procedere a patre sicut primam eius
creaturam, et spiritum sanctum procedere a patre et filio sicut
creaturam utriusque. Et secundum hoc, neque filius neque spiritus
sanctus esset verus Deus. Quod est contra id quod dicitur de filio,
I Ioan. ult., ut simus in vero filio eius, hic est verus Deus.
Et de spiritu sancto dicitur, I Cor. VI, nescitis quia membra
vestra templum sunt spiritus sancti? Templum autem habere solius Dei
est. Alii vero hanc processionem acceperunt secundum quod causa
dicitur procedere in effectum, inquantum vel movet ipsum, vel
similitudinem suam ipsi imprimit. Et sic accepit Sabellius, dicens
ipsum Deum patrem filium dici, secundum quod carnem assumpsit ex
virgine. Et eundem dicit spiritum sanctum, secundum quod creaturam
rationalem sanctificat, et ad vitam movet. Huic autem acceptioni
repugnant verba domini de se dicentis, Ioan. V, non potest facere a
se filius quidquam; et multa alia, per quae ostenditur quod non est
ipse pater qui filius. Si quis autem diligenter consideret, uterque
accepit processionem secundum quod est ad aliquid extra, unde neuter
posuit processionem in ipso Deo. Sed, cum omnis processio sit
secundum aliquam actionem, sicut secundum actionem quae tendit in
exteriorem materiam, est aliqua processio ad extra; ita secundum
actionem quae manet in ipso agente, attenditur processio quaedam ad
intra. Et hoc maxime patet in intellectu, cuius actio, scilicet
intelligere, manet in intelligente. Quicumque enim intelligit, ex
hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est
conceptio rei intellectae, ex vi intellectiva proveniens, et ex eius
notitia procedens. Quam quidem conceptionem vox significat, et
dicitur verbum cordis, significatum verbo vocis. Cum autem Deus sit
super omnia, ea quae in Deo dicuntur, non sunt intelligenda secundum
modum infimarum creaturarum, quae sunt corpora; sed secundum
similitudinem supremarum creaturarum, quae sunt intellectuales
substantiae; a quibus etiam similitudo accepta deficit a
repraesentatione divinorum. Non ergo accipienda est processio secundum
quod est in corporalibus, vel per motum localem, vel per actionem
alicuius causae in exteriorem effectum, ut calor a calefaciente in
calefactum; sed secundum emanationem intelligibilem, utpote verbi
intelligibilis a dicente, quod manet in ipso. Et sic fides Catholica
processionem ponit in divinis.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de processione quae
est motus localis, vel quae est secundum actionem tendentem in
exteriorem materiam, vel in exteriorem effectum, talis autem processio
non est in divinis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod id quod procedit secundum processionem quae
est ad extra, oportet esse diversum ab eo a quo procedit. Sed id quod
procedit ad intra processu intelligibili, non oportet esse diversum,
imo, quanto perfectius procedit, tanto magis est unum cum eo a quo
procedit. Manifestum est enim quod quanto aliquid magis intelligitur,
tanto conceptio intellectualis est magis intima intelligenti, et magis
unum, nam intellectus secundum hoc quod actu intelligit, secundum hoc
fit unum cum intellecto. Unde, cum divinum intelligere sit in fine
perfectionis, ut supra dictum est, necesse est quod verbum divinum sit
perfecte unum cum eo a quo procedit, absque omni diversitate.
Ad tertium dicendum quod procedere a principio ut extraneum et
diversum, repugnat rationi primi principii, sed procedere ut intimum
et absque diversitate, per modum intelligibilem, includitur in ratione
primi principii. Cum enim dicimus aedificatorem principium domus, in
ratione huius principii includitur conceptio suae artis, et
includeretur in ratione primi principii, si aedificator esset primum
principium. Deus autem, qui est primum principium rerum, comparatur
ad res creatas ut artifex ad artificiata.
|
|