|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod processio quae est in
divinis, non possit dici generatio. Generatio enim est mutatio de non
esse in esse, corruptioni opposita; et utriusque subiectum est
materia. Sed nihil horum competit divinis. Ergo non potest generatio
esse in divinis.
2. Praeterea, in Deo est processio secundum modum intelligibilem,
ut dictum est. Sed in nobis talis processio non dicitur generatio.
Ergo neque in Deo.
3. Praeterea, omne genitum accipit esse a generante. Esse ergo
cuiuslibet geniti est esse receptum. Sed nullum esse receptum est per
se subsistens. Cum igitur esse divinum sit esse per se subsistens, ut
supra probatum est, sequitur quod nullius geniti esse sit esse
divinum. Non est ergo generatio in divinis.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo II, ego hodie genui te.
Respondeo dicendum quod processio verbi in divinis dicitur generatio.
Ad cuius evidentiam, sciendum est quod nomine generationis dupliciter
utimur. Uno modo, communiter ad omnia generabilia et corruptibilia,
et sic generatio nihil aliud est quam mutatio de non esse ad esse.
Alio modo, proprie in viventibus, et sic generatio significat
originem alicuius viventis a principio vivente coniuncto. Et haec
proprie dicitur nativitas. Non tamen omne huiusmodi dicitur genitum,
sed proprie quod procedit secundum rationem similitudinis. Unde pilus
vel capillus non habet rationem geniti et filii, sed solum quod
procedit secundum rationem similitudinis, non cuiuscumque, nam vermes
qui generantur in animalibus, non habent rationem generationis et
filiationis, licet sit similitudo secundum genus, sed requiritur ad
rationem talis generationis, quod procedat secundum rationem
similitudinis in natura eiusdem speciei, sicut homo procedit ab
homine, et equus ab equo. In viventibus autem quae de potentia in
actum vitae procedunt, sicut sunt homines et animalia, generatio
utramque generationem includit. Si autem sit aliquod vivens cuius vita
non exeat de potentia in actum, processio, si qua in tali vivente
invenitur, excludit omnino primam rationem generationis; sed potest
habere rationem generationis quae est propria viventium. Sic igitur
processio verbi in divinis habet rationem generationis. Procedit enim
per modum intelligibilis actionis, quae est operatio vitae, et a
principio coniuncto, ut supra iam dictum est, et secundum rationem
similitudinis, quia conceptio intellectus est similitudo rei
intellectae, et in eadem natura existens, quia in Deo idem est
intelligere et esse, ut supra ostensum est. Unde processio verbi in
divinis dicitur generatio, et ipsum verbum procedens dicitur filius.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de generatione
secundum rationem primam, prout importat exitum de potentia in actum.
Et sic non invenitur in divinis, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod intelligere in nobis non est ipsa substantia
intellectus, unde verbum quod secundum intelligibilem operationem
procedit in nobis, non est eiusdem naturae cum eo a quo procedit.
Unde non proprie et complete competit sibi ratio generationis. Sed
intelligere divinum est ipsa substantia intelligentis, ut supra
ostensum est, unde verbum procedens procedit ut eiusdem naturae
subsistens. Et propter hoc proprie dicitur genitum et filius. Unde
et his quae pertinent ad generationem viventium, utitur Scriptura ad
significandam processionem divinae sapientiae, scilicet conceptione et
partu, dicitur enim ex persona divinae sapientiae, Proverb.
VIII, nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram; ante colles
ego parturiebar. Sed in intellectu nostro utimur nomine conceptionis,
secundum quod in verbo nostri intellectus invenitur similitudo rei
intellectae, licet non inveniatur naturae identitas.
Ad tertium dicendum quod non omne acceptum est receptum in aliquo
subiecto, alioquin non posset dici quod tota substantia rei creatae sit
accepta a Deo, cum totius substantiae non sit aliquod subiectum
receptivum. Sic igitur id quod est genitum in divinis, accipit esse a
generante, non tanquam illud esse sit receptum in aliqua materia vel
subiecto (quod repugnat subsistentiae divini esse); sed secundum hoc
dicitur esse acceptum, inquantum procedens ab alio habet esse divinum,
non quasi aliud ab esse divino existens. In ipsa enim perfectione
divini esse continetur et verbum intelligibiliter procedens, et
principium verbi; sicut et quaecumque ad eius perfectionem pertinent,
ut supra dictum est.
|
|