|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit in divinis alia
processio a generatione verbi. Eadem enim ratione erit aliqua alia
processio ab illa alia processione, et sic procederetur in infinitum,
quod est inconveniens. Standum est igitur in primo, ut sit una tantum
processio in divinis.
2. Praeterea, in omni natura invenitur tantum unus modus
communicationis illius naturae, et hoc ideo est, quia operationes
secundum terminos habent unitatem et diversitatem. Sed processio in
divinis non est nisi secundum communicationem divinae naturae. Cum
igitur sit una tantum natura divina, ut supra ostensum est,
relinquitur quod una sit tantum processio in divinis.
3. Praeterea, si sit in divinis alia processio ab intelligibili
processione verbi, non erit nisi processio amoris, quae est secundum
voluntatis operationem. Sed talis processio non potest esse alia a
processione intellectus intelligibili, quia voluntas in Deo non est
aliud ab intellectu, ut supra ostensum est. Ergo in Deo non est alia
processio praeter processionem verbi.
Sed contra est quod spiritus sanctus procedit a patre, ut dicitur
Ioan. XV. Ipse autem est alius a filio, secundum illud Ioan.
XIV, rogabo patrem meum, et alium Paracletum dabit vobis. Ergo
in divinis est alia processio praeter processionem verbi.
Respondeo dicendum quod in divinis sunt duae processiones, scilicet
processio verbi, et quaedam alia. Ad cuius evidentiam, considerandum
est quod in divinis non est processio nisi secundum actionem quae non
tendit in aliquid extrinsecum, sed manet in ipso agente. Huiusmodi
autem actio in intellectuali natura est actio intellectus et actio
voluntatis. Processio autem verbi attenditur secundum actionem
intelligibilem. Secundum autem operationem voluntatis invenitur in
nobis quaedam alia processio, scilicet processio amoris, secundum quam
amatum est in amante, sicut per conceptionem verbi res dicta vel
intellecta, est in intelligente. Unde et praeter processionem verbi,
ponitur alia processio in divinis, quae est processio amoris.
Ad primum ergo dicendum quod non est necessarium procedere in divinis
processionibus in infinitum. Processio enim quae est ad intra in
intellectuali natura, terminatur in processione voluntatis.
Ad secundum dicendum quod quidquid est in Deo, est Deus, ut supra
ostensum est, quod non contingit in aliis rebus. Et ideo per
quamlibet processionem quae non est ad extra, communicatur divina
natura, non autem aliae naturae.
Ad tertium dicendum quod, licet in Deo non sit aliud voluntas et
intellectus, tamen de ratione voluntatis et intellectus est, quod
processiones quae sunt secundum actionem utriusque, se habeant secundum
quendam ordinem. Non enim est processio amoris nisi in ordine ad
processionem verbi, nihil enim potest voluntate amari, nisi sit in
intellectu conceptum. Sicut igitur attenditur quidam ordo verbi ad
principium a quo procedit, licet in divinis sit eadem substantia
intellectus et conceptio intellectus; ita, licet in Deo sit idem
voluntas et intellectus, tamen, quia de ratione amoris est quod non
procedat nisi a conceptione intellectus, habet ordinis distinctionem
processio amoris a processione verbi in divinis.
|
|