|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod processio amoris in
divinis sit generatio. Quod enim procedit in similitudine naturae in
viventibus, dicitur generatum et nascens. Sed id quod procedit in
divinis per modum amoris, procedit in similitudine naturae, alias
esset extraneum a natura divina, et sic esset processio ad extra.
Ergo quod procedit in divinis per modum amoris, procedit ut genitum et
nascens.
2. Praeterea, sicut similitudo est de ratione verbi, ita est etiam
de ratione amoris, unde dicitur Eccli. XIII, quod omne animal
diligit simile sibi. Si igitur ratione similitudinis verbo procedenti
convenit generari et nasci, videtur etiam quod amori procedenti
convenit generari.
3. Praeterea, non est in genere quod non est in aliqua eius specie.
Si igitur in divinis sit quaedam processio amoris, oportet quod,
praeter hoc nomen commune, habeat aliquod nomen speciale. Sed non est
aliud nomen dare nisi generatio. Ergo videtur quod processio amoris in
divinis sit generatio.
Sed contra est quia secundum hoc sequeretur quod spiritus sanctus, qui
procedit ut amor, procederet ut genitus. Quod est contra illud
Athanasii, spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus
nec genitus, sed procedens.
Respondeo dicendum quod processio amoris in divinis non debet dici
generatio. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod haec est
differentia inter intellectum et voluntatem, quod intellectus fit in
actu per hoc quod res intellecta est in intellectu secundum suam
similitudinem, voluntas autem fit in actu, non per hoc quod aliqua
similitudo voliti sit in voluntate, sed ex hoc quod voluntas habet
quandam inclinationem in rem volitam. Processio igitur quae attenditur
secundum rationem intellectus, est secundum rationem similitudinis, et
intantum potest habere rationem generationis, quia omne generans
generat sibi simile. Processio autem quae attenditur secundum rationem
voluntatis, non consideratur secundum rationem similitudinis, sed
magis secundum rationem impellentis et moventis in aliquid. Et ideo
quod procedit in divinis per modum amoris, non procedit ut genitum vel
ut filius, sed magis procedit ut spiritus, quo nomine quaedam vitalis
motio et impulsio designatur, prout aliquis ex amore dicitur moveri vel
impelli ad aliquid faciendum.
Ad primum ergo dicendum quod quidquid est in divinis, est unum cum
divina natura. Unde ex parte huius unitatis non potest accipi propria
ratio huius processionis vel illius, secundum quam una distinguatur ab
alia, sed oportet quod propria ratio huius vel illius processionis
accipiatur secundum ordinem unius processionis ad aliam. Huiusmodi
autem ordo attenditur secundum rationem voluntatis et intellectus.
Unde secundum horum propriam rationem sortitur in divinis nomen utraque
processio, quod imponitur ad propriam rationem rei significandam. Et
inde est quod procedens per modum amoris et divinam naturam accipit, et
tamen non dicitur natum.
Ad secundum dicendum quod similitudo aliter pertinet ad verbum, et
aliter ad amorem. Nam ad verbum pertinet inquantum ipsum est quaedam
similitudo rei intellectae, sicut genitum est similitudo generantis,
sed ad amorem pertinet, non quod ipse amor sit similitudo, sed
inquantum similitudo est principium amandi. Unde non sequitur quod
amor sit genitus, sed quod genitum sit principium amoris.
Ad tertium dicendum quod Deum nominare non possumus nisi ex
creaturis, ut dictum est supra. Et quia in creaturis communicatio
naturae non est nisi per generationem, processio in divinis non habet
proprium vel speciale nomen nisi generationis. Unde processio quae non
est generatio, remansit sine speciali nomine. Sed potest nominari
spiratio, quia est processio spiritus.
|
|