|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sint plures processiones
in divinis quam duae. Sicut enim scientia et voluntas attribuitur
Deo, ita et potentia. Si igitur secundum intellectum et voluntatem
accipiuntur in Deo duae processiones, videtur quod tertia sit
accipienda secundum potentiam.
2. Praeterea, bonitas maxime videtur esse principium processionis,
cum bonum dicatur diffusivum sui esse. Videtur igitur quod secundum
bonitatem aliqua processio in divinis accipi debeat.
3. Praeterea, maior est fecunditatis virtus in Deo quam in nobis.
Sed in nobis non est tantum una processio verbi, sed multae, quia ex
uno verbo in nobis procedit aliud verbum; et similiter ex uno amore
alius amor. Ergo et in Deo sunt plures processiones quam duae.
Sed contra est quod in Deo non sunt nisi duo procedentes, scilicet
filius et spiritus sanctus. Ergo sunt ibi tantum duae processiones.
Respondeo dicendum quod processiones in divinis accipi non possunt nisi
secundum actiones quae in agente manent. Huiusmodi autem actiones in
natura intellectuali et divina non sunt nisi duae, scilicet intelligere
et velle. Nam sentire, quod etiam videtur esse operatio in
sentiente, est extra naturam intellectualem, neque totaliter est
remotum a genere actionum quae sunt ad extra; nam sentire perficitur
per actionem sensibilis in sensum. Relinquitur igitur quod nulla alia
processio possit esse in Deo, nisi verbi et amoris.
Ad primum ergo dicendum quod potentia est principium agendi in aliud,
unde secundum potentiam accipitur actio ad extra. Et sic secundum
attributum potentiae non accipitur processio divinae personae, sed
solum processio creaturarum.
Ad secundum dicendum quod bonum, sicut dicit Boetius in libro de
Hebd., pertinet ad essentiam et non ad operationem, nisi forte sicut
obiectum voluntatis. Unde, cum processiones divinas secundum aliquas
actiones necesse sit accipere, secundum bonitatem et huiusmodi alia
attributa non accipiuntur aliae processiones nisi verbi et amoris,
secundum quod Deus suam essentiam, veritatem et bonitatem intelligit
et amat.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra habitum est, Deus uno simplici
actu omnia intelligit, et similiter omnia vult. Unde in eo non potest
esse processio verbi ex verbo, neque amoris ex amore, sed est in eo
solum unum verbum perfectum, et unus amor perfectus. Et in hoc eius
perfecta fecunditas manifestatur.
|
|