|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sint aliquae
relationes reales. Dicit enim Boetius, in libro de Trin., quod
cum quis praedicamenta in divinam vertit praedicationem, cuncta
mutantur in substantiam quae praedicari possunt; ad aliquid vero omnino
non potest praedicari. Sed quidquid est realiter in Deo, de ipso
praedicari potest. Ergo relatio non est realiter in Deo.
2. Praeterea, dicit Boetius in eodem libro, quod similis est
relatio in Trinitate patris ad filium, et utriusque ad spiritum
sanctum, ut eius quod est idem, ad id quod est idem. Sed huiusmodi
relatio est rationis tantum, quia omnis relatio realis exigit duo
extrema realiter. Ergo relationes quae ponuntur in divinis, non sunt
reales relationes, sed rationis tantum.
3. Praeterea, relatio paternitatis est relatio principii. Sed cum
dicitur, Deus est principium creaturarum, non importatur aliqua
relatio realis, sed rationis tantum. Ergo nec paternitas in divinis
est relatio realis. Et eadem ratione nec aliae relationes quae
ponuntur ibi.
4. Praeterea, generatio in divinis est secundum intelligibilis verbi
processionem. Sed relationes quae consequuntur operationem
intellectus, sunt relationes rationis. Ergo paternitas et filiatio,
quae dicuntur in divinis secundum generationem, sunt relationes
rationis tantum.
Sed contra est quod pater non dicitur nisi a paternitate, et filius a
filiatione. Si igitur paternitas et filiatio non sunt in Deo
realiter, sequitur quod Deus non sit realiter pater aut filius, sed
secundum rationem intelligentiae tantum, quod est haeresis
Sabelliana.
Respondeo dicendum quod relationes quaedam sunt in divinis realiter.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod solum in his quae dicuntur
ad aliquid, inveniuntur aliqua secundum rationem tantum, et non
secundum rem. Quod non est in aliis generibus, quia alia genera, ut
quantitas et qualitas, secundum propriam rationem significant aliquid
alicui inhaerens. Ea vero quae dicuntur ad aliquid, significant
secundum propriam rationem solum respectum ad aliud. Qui quidem
respectus aliquando est in ipsa natura rerum; utpote quando aliquae res
secundum suam naturam ad invicem ordinatae sunt, et invicem
inclinationem habent. Et huiusmodi relationes oportet esse reales.
Sicut in corpore gravi est inclinatio et ordo ad locum medium, unde
respectus quidam est in ipso gravi respectu loci medii. Et similiter
est de aliis huiusmodi. Aliquando vero respectus significatus per ea
quae dicuntur ad aliquid, est tantum in ipsa apprehensione rationis
conferentis unum alteri, et tunc est relatio rationis tantum; sicut
cum comparat ratio hominem animali, ut speciem ad genus. Cum autem
aliquid procedit a principio eiusdem naturae, necesse est quod ambo,
scilicet procedens et id a quo procedit, in eodem ordine conveniant,
et sic oportet quod habeant reales respectus ad invicem. Cum igitur
processiones in divinis sint in identitate naturae, ut ostensum est,
necesse est quod relationes quae secundum processiones divinas
accipiuntur, sint relationes reales.
Ad primum ergo dicendum quod ad aliquid dicitur omnino non praedicari
in Deo, secundum propriam rationem eius quod dicitur ad aliquid;
inquantum scilicet propria ratio eius quod ad aliquid dicitur, non
accipitur per comparationem ad illud cui inest relatio, sed per
respectum ad alterum. Non ergo per hoc excludere voluit quod relatio
non esset in Deo, sed quod non praedicaretur per modum inhaerentis
secundum propriam relationis rationem, sed magis per modum ad aliud se
habentis.
Ad secundum dicendum quod relatio quae importatur per hoc nomen idem,
est relatio rationis tantum, si accipiatur simpliciter idem, quia
huiusmodi relatio non potest consistere nisi in quodam ordine quem ratio
adinvenit alicuius ad seipsum, secundum aliquas eius duas
considerationes. Secus autem est, cum dicuntur aliqua eadem esse,
non in numero, sed in natura generis sive speciei. Boetius igitur
relationes quae sunt in divinis, assimilat relationi identitatis, non
quantum ad omnia, sed quantum ad hoc solum, quod per huiusmodi
relationes non diversificatur substantia, sicut nec per relationem
identitatis.
Ad tertium dicendum quod, cum creatura procedat a Deo in diversitate
naturae, Deus est extra ordinem totius creaturae, nec ex eius natura
est eius habitudo ad creaturas. Non enim producit creaturas ex
necessitate suae naturae, sed per intellectum et per voluntatem, ut
supra dictum est. Et ideo in Deo non est realis relatio ad
creaturas. Sed in creaturis est realis relatio ad Deum, quia
creaturae continentur sub ordine divino, et in earum natura est quod
dependeant a Deo. Sed processiones divinae sunt in eadem natura.
Unde non est similis ratio.
Ad quartum dicendum quod relationes quae consequuntur solam operationem
intellectus in ipsis rebus intellectis, sunt relationes rationis
tantum, quia scilicet eas ratio adinvenit inter duas res intellectas.
Sed relationes quae consequuntur operationem intellectus, quae sunt
inter verbum intellectualiter procedens et illud a quo procedit, non
sunt relationes rationis tantum, sed rei, quia et ipse intellectus et
ratio est quaedam res, et comparatur realiter ad id quod procedit
intelligibiliter, sicut res corporalis ad id quod procedit
corporaliter. Et sic paternitas et filiatio sunt relationes reales in
divinis.
|
|