|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod relatio in Deo non sit
idem quod sua essentia. Dicit enim Augustinus, in V de Trin.,
quod non omne quod dicitur in Deo, dicitur secundum substantiam.
Dicitur enim ad aliquid, sicut pater ad filium, sed haec non secundum
substantiam dicuntur. Ergo relatio non est divina essentia.
2. Praeterea, Augustinus dicit, VII de Trin., omnis res quae
relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo; sicut homo
dominus, et homo servus. Si igitur relationes aliquae sunt in Deo,
oportet esse in Deo aliquid aliud praeter relationes. Sed hoc aliud
non potest esse nisi essentia. Ergo essentia est aliud a
relationibus.
3. Praeterea, esse relativi est ad aliud se habere, ut dicitur in
praedicamentis. Si igitur relatio sit ipsa divina essentia, sequitur
quod esse divinae essentiae sit ad aliud se habere, quod repugnat
perfectioni divini esse, quod est maxime absolutum et per se
subsistens, ut supra ostensum est. Non igitur relatio est ipsa
essentia divina.
Sed contra, omnis res quae non est divina essentia, est creatura.
Sed relatio realiter competit Deo. Si ergo non est divina essentia,
erit creatura, et ita ei non erit adoratio latriae exhibenda, contra
quod in praefatione cantatur, ut in personis proprietas, et in
maiestate adoretur aequalitas.
Respondeo dicendum quod circa hoc dicitur Gilbertus Porretanus
errasse, sed errorem suum postmodum in Remensi Concilio revocasse.
Dixit enim quod relationes in divinis sunt assistentes, sive
extrinsecus affixae. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod in
quolibet novem generum accidentis est duo considerare. Quorum unum est
esse quod competit unicuique ipsorum secundum quod est accidens. Et
hoc communiter in omnibus est inesse subiecto, accidentis enim esse est
inesse. Aliud quod potest considerari in unoquoque, est propria ratio
uniuscuiusque illorum generum. Et in aliis quidem generibus a
relatione, utpote quantitate et qualitate, etiam propria ratio generis
accipitur secundum comparationem ad subiectum, nam quantitas dicitur
mensura substantiae, qualitas vero dispositio substantiae. Sed ratio
propria relationis non accipitur secundum comparationem ad illud in quo
est, sed secundum comparationem ad aliquid extra. Si igitur
consideremus, etiam in rebus creatis, relationes secundum id quod
relationes sunt, sic inveniuntur esse assistentes, non intrinsecus
affixae; quasi significantes respectum quodammodo contingentem ipsam
rem relatam, prout ab ea tendit in alterum. Si vero consideretur
relatio secundum quod est accidens, sic est inhaerens subiecto, et
habens esse accidentale in ipso. Sed Gilbertus Porretanus
consideravit relationem primo modo tantum. Quidquid autem in rebus
creatis habet esse accidentale, secundum quod transfertur in Deum,
habet esse substantiale, nihil enim est in Deo ut accidens in
subiecto, sed quidquid est in Deo, est eius essentia. Sic igitur ex
ea parte qua relatio in rebus creatis habet esse accidentale in
subiecto, relatio realiter existens in Deo habet esse essentiae
divinae, idem omnino ei existens. In hoc vero quod ad aliquid
dicitur, non significatur aliqua habitudo ad essentiam, sed magis ad
suum oppositum. Et sic manifestum est quod relatio realiter existens
in Deo, est idem essentiae secundum rem; et non differt nisi secundum
intelligentiae rationem, prout in relatione importatur respectus ad
suum oppositum, qui non importatur in nomine essentiae. Patet ergo
quod in Deo non est aliud esse relationis et esse essentiae, sed unum
et idem.
Ad primum ergo dicendum quod verba illa Augustini non pertinent ad
hoc, quod paternitas, vel alia relatio quae est in Deo, secundum
esse suum non sit idem quod divina essentia; sed quod non praedicatur
secundum modum substantiae, ut existens in eo de quo dicitur, sed ut
ad alterum se habens. Et propter hoc dicuntur duo tantum esse
praedicamenta in divinis. Quia alia praedicamenta important
habitudinem ad id de quo dicuntur, tam secundum suum esse, quam
secundum proprii generis rationem, nihil autem quod est in Deo,
potest habere habitudinem ad id in quo est, vel de quo dicitur, nisi
habitudinem identitatis, propter summam Dei simplicitatem.
Ad secundum dicendum quod, sicut in rebus creatis, in illo quod
dicitur relative, non solum est invenire respectum ad alterum, sed
etiam aliquid absolutum, ita et in Deo, sed tamen aliter et aliter.
Nam id quod invenitur in creatura praeter id quod continetur sub
significatione nominis relativi, est alia res, in Deo autem non est
alia res, sed una et eadem, quae non perfecte exprimitur relationis
nomine, quasi sub significatione talis nominis comprehensa. Dictum
est enim supra, cum de divinis nominibus agebatur, quod plus
continetur in perfectione divinae essentiae, quam aliquo nomine
significari possit. Unde non sequitur quod in Deo, praeter
relationem, sit aliquid aliud secundum rem; sed solum considerata
nominum ratione.
Ad tertium dicendum quod, si in perfectione divina nihil plus
contineretur quam quod significat nomen relativum, sequeretur quod esse
eius esset imperfectum, utpote ad aliquid aliud se habens, sicut si
non contineretur ibi plus quam quod nomine sapientiae significatur, non
esset aliquid subsistens. Sed quia divinae essentiae perfectio est
maior quam quod significatione alicuius nominis comprehendi possit, non
sequitur, si nomen relativum, vel quodcumque aliud nomen dictum de
Deo, non significat aliquid perfectum, quod divina essentia habeat
esse imperfectum, quia divina essentia comprehendit in se omnium
generum perfectionem, ut supra dictum est.
|
|