|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod relationes quae sunt in
Deo, realiter ab invicem non distinguantur. Quaecumque enim uni et
eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed omnis relatio in Deo
existens est idem secundum rem cum divina essentia. Ergo relationes
secundum rem ab invicem non distinguuntur.
2. Praeterea, sicut paternitas et filiatio secundum nominis rationem
distinguuntur ab essentia divina, ita et bonitas et potentia. Sed
propter huiusmodi rationis distinctionem non est aliqua realis
distinctio bonitatis et potentiae divinae. Ergo neque paternitatis et
filiationis.
3. Praeterea, in divinis non est distinctio realis nisi secundum
originem. Sed una relatio non videtur oriri ex alia. Ergo relationes
non distinguuntur realiter ab invicem.
Sed contra est quod dicit Boetius, in libro de Trin., quod
substantia in divinis continet unitatem, relatio multiplicat
Trinitatem. Si ergo relationes non distinguuntur ab invicem
realiter, non erit in divinis Trinitas realis, sed rationis tantum,
quod est Sabelliani erroris.
Respondeo dicendum quod ex eo quod aliquid alicui attribuitur, oportet
quod attribuantur ei omnia quae sunt de ratione illius, sicut cuicumque
attribuitur homo, oportet quod attribuatur ei esse rationale. De
ratione autem relationis est respectus unius ad alterum, secundum quem
aliquid alteri opponitur relative. Cum igitur in Deo realiter sit
relatio, ut dictum est, oportet quod realiter sit ibi oppositio.
Relativa autem oppositio in sui ratione includit distinctionem. Unde
oportet quod in Deo sit realis distinctio, non quidem secundum rem
absolutam, quae est essentia, in qua est summa unitas et simplicitas;
sed secundum rem relativam.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum philosophum in III
Physic., argumentum illud tenet, quod quaecumque uni et eidem sunt
eadem, sibi invicem sunt eadem, in his quae sunt idem re et ratione,
sicut tunica et indumentum, non autem in his quae differunt ratione.
Unde ibidem dicit quod, licet actio sit idem motui, similiter et
passio, non tamen sequitur quod actio et passio sint idem, quia in
actione importatur respectus ut a quo est motus in mobili, in passione
vero ut qui est ab alio. Et similiter, licet paternitas sit idem
secundum rem cum essentia divina, et similiter filiatio, tamen haec
duo in suis propriis rationibus important oppositos respectus. Unde
distinguuntur ab invicem.
Ad secundum dicendum quod potentia et bonitas non important in suis
rationibus aliquam oppositionem, unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod, quamvis relationes, proprie loquendo, non
oriantur vel procedant ab invicem, tamen accipiuntur per oppositum
secundum processionem alicuius ab alio.
|
|