|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sint tantum
quatuor relationes reales, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et
processio. Est enim considerare in Deo relationes intelligentis ad
intellectum, et volentis ad volitum, quae videntur esse relationes
reales, neque sub praedictis continentur. Non ergo sunt solum quatuor
relationes reales in Deo.
2. Praeterea, relationes reales accipiuntur in Deo secundum
processionem intelligibilem verbi. Sed relationes intelligibiles
multiplicantur in infinitum, ut Avicenna dicit. Ergo in Deo sunt
infinitae relationes reales.
3. Praeterea, ideae sunt in Deo ab aeterno, ut supra dictum est.
Non autem distinguuntur ab invicem nisi secundum respectum ad res, ut
supra dictum est. Ergo in Deo sunt multo plures relationes aeternae.
4. Praeterea, aequalitas et similitudo et identitas sunt relationes
quaedam; et sunt in Deo ab aeterno. Ergo plures relationes sunt ab
aeterno in Deo, quam quae dictae sunt.
Sed contra, videtur quod sint pauciores. Quia secundum philosophum,
in III Physic., eadem via est de Athenis ad Thebas, et de
Thebis ad Athenas. Ergo videtur quod pari ratione eadem sit relatio
de patre ad filium, quae dicitur paternitas, et de filio ad patrem,
quae dicitur filiatio. Et sic non sunt quatuor relationes in Deo.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in V Metaphys.,
relatio omnis fundatur vel supra quantitatem, ut duplum et dimidium;
vel supra actionem et passionem, ut faciens et factum, pater et
filius, dominus et servus, et huiusmodi. Cum autem quantitas non sit
in Deo (est enim sine quantitate magnus, ut dicit Augustinus).
Relinquitur ergo quod realis relatio in Deo esse non possit, nisi
super actionem fundata. Non autem super actiones secundum quas
procedit aliquid extrinsecum a Deo, quia relationes Dei ad creaturas
non sunt realiter in ipso, ut supra dictum est. Unde relinquitur quod
relationes reales in Deo non possunt accipi, nisi secundum actiones
secundum quas est processio in Deo, non extra, sed intra. Huiusmodi
autem processiones sunt duae tantum, ut supra dictum est, quarum una
accipitur secundum actionem intellectus, quae est processio verbi;
alia secundum actionem voluntatis, quae est processio amoris.
Secundum quamlibet autem processionem oportet duas accipere relationes
oppositas, quarum una sit procedentis a principio, et alia ipsius
principii. Processio autem verbi dicitur generatio, secundum propriam
rationem qua competit rebus viventibus. Relatio autem principii
generationis in viventibus perfectis dicitur paternitas, relatio vero
procedentis a principio dicitur filiatio. Processio vero amoris non
habet nomen proprium, ut supra dictum est, unde neque relationes quae
secundum ipsam accipiuntur. Sed vocatur relatio principii huius
processionis spiratio; relatio autem procedentis, processio; quamvis
haec duo nomina ad ipsas processiones vel origines pertineant, et non
ad relationes.
Ad primum ergo dicendum quod in his in quibus differt intellectus et
intellectum, volens et volitum, potest esse realis relatio et
scientiae ad rem scitam, et volentis ad rem volitam. Sed in Deo est
idem omnino intellectus et intellectum, quia intelligendo se intelligit
omnia alia, et eadem ratione voluntas et volitum. Unde in Deo
huiusmodi relationes non sunt reales, sicut neque relatio eiusdem ad
idem. Sed tamen relatio ad verbum est realis, quia verbum
intelligitur ut procedens per actionem intelligibilem, non autem ut res
intellecta. Cum enim intelligimus lapidem, id quod ex re intellecta
concipit intellectus, vocatur verbum.
Ad secundum dicendum quod in nobis relationes intelligibiles in
infinitum multiplicantur, quia alio actu intelligit homo lapidem, et
alio actu intelligit se intelligere lapidem, et alio etiam intelligit
hoc intelligere, et sic in infinitum multiplicantur actus
intelligendi, et per consequens relationes intellectae. Sed hoc in
Deo non habet locum, quia uno actu tantum omnia intelligit.
Ad tertium dicendum quod respectus ideales sunt ut intellecti a Deo.
Unde ex eorum pluralitate non sequitur quod sint plures relationes in
Deo, sed quod Deus cognoscat plures relationes.
Ad quartum dicendum quod aequalitas et similitudo in Deo non sunt
relationes reales, sed rationis tantum, ut infra patebit.
Ad quintum dicendum quod via est eadem ab uno termino ad alterum, et e
converso; sed tamen respectus sunt diversi. Unde ex hoc non potest
concludi quod eadem sit relatio patris ad filium, et e converso, sed
posset hoc concludi de aliquo absoluto, si esset medium inter ea.
|
|