|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod incompetens sit definitio
personae quam Boetius assignat in libro de duabus naturis, quae talis
est, persona est rationalis naturae individua substantia. Nullum enim
singulare definitur. Sed persona significat quoddam singulare. Ergo
persona inconvenienter definitur.
2. Praeterea, substantia, prout ponitur in definitione personae,
aut sumitur pro substantia prima, aut pro substantia secunda. Si pro
substantia prima, superflue additur individua, quia substantia prima
est substantia individua. Si vero stat pro substantia secunda, falso
additur, et est oppositio in adiecto, nam secundae substantiae
dicuntur genera vel species. Ergo definitio est male assignata.
3. Praeterea, nomen intentionis non debet poni in definitione rei.
Non enim esset bona assignatio, si quis diceret, homo est species
animalis, homo enim est nomen rei, et species est nomen intentionis.
Cum igitur persona sit nomen rei (significat enim substantiam quandam
rationalis naturae), inconvenienter individuum, quod est nomen
intentionis, in eius definitione ponitur.
4. Praeterea, natura est principium motus et quietis in eo in quo
est per se et non per accidens, ut dicitur in II Physic. Sed
persona est in rebus immobilibus, sicut in Deo et in Angelis. Non
ergo in definitione personae debuit poni natura, sed magis essentia.
5. Praeterea, anima separata est rationalis naturae individua
substantia. Non autem est persona. Inconvenienter ergo persona sic
definitur.
Respondeo dicendum quod, licet universale et particulare inveniantur
in omnibus generibus, tamen speciali quodam modo individuum invenitur
in genere substantiae. Substantia enim individuatur per seipsam, sed
accidentia individuantur per subiectum, quod est substantia, dicitur
enim haec albedo, inquantum est in hoc subiecto. Unde etiam
convenienter individua substantiae habent aliquod speciale nomen prae
aliis, dicuntur enim hypostases, vel primae substantiae. Sed adhuc
quodam specialiori et perfectiori modo invenitur particulare et
individuum in substantiis rationalibus, quae habent dominium sui
actus, et non solum aguntur, sicut alia, sed per se agunt, actiones
autem in singularibus sunt. Et ideo etiam inter ceteras substantias
quoddam speciale nomen habent singularia rationalis naturae. Et hoc
nomen est persona. Et ideo in praedicta definitione personae ponitur
substantia individua, inquantum significat singulare in genere
substantiae, additur autem rationalis naturae, inquantum significat
singulare in rationalibus substantiis.
Ad primum ergo dicendum quod, licet hoc singulare vel illud definiri
non possit, tamen id quod pertinet ad communem rationem
singularitatis, definiri potest, et sic philosophus definit
substantiam primam. Et hoc modo definit Boetius personam.
Ad secundum dicendum quod, secundum quosdam, substantia in
definitione personae ponitur pro substantia prima, quae est
hypostasis. Neque tamen superflue additur individua. Quia nomine
hypostasis vel substantiae primae, excluditur ratio universalis et
partis (non enim dicimus quod homo communis sit hypostasis, neque
etiam manus, cum sit pars), sed per hoc quod additur individuum,
excluditur a persona ratio assumptibilis; humana enim natura in
Christo non est persona, quia est assumpta a digniori, scilicet a
verbo Dei. Sed melius dicendum est quod substantia accipitur
communiter, prout dividitur per primam et secundam, et per hoc quod
additur individua, trahitur ad standum pro substantia prima.
Ad tertium dicendum quod, quia substantiales differentiae non sunt
nobis notae, vel etiam nominatae non sunt, oportet interdum uti
differentiis accidentalibus loco substantialium, puta si quis diceret,
ignis est corpus simplex, calidum et siccum, accidentia enim propria
sunt effectus formarum substantialium, et manifestant eas. Et
similiter nomina intentionum possunt accipi ad definiendum res,
secundum quod accipiuntur pro aliquibus nominibus rerum quae non sunt
posita. Et sic hoc nomen individuum ponitur in definitione personae,
ad designandum modum subsistendi qui competit substantiis
particularibus.
Ad quartum dicendum quod, secundum philosophum, in V Metaphys.,
nomen naturae primo impositum est ad significandam generationem
viventium, quae dicitur nativitas. Et quia huiusmodi generatio est a
principio intrinseco, extensum est hoc nomen ad significandum
principium intrinsecum cuiuscumque motus. Et sic definitur natura in
II Physic. Et quia huiusmodi principium est formale vel materiale,
communiter tam materia quam forma dicitur natura. Et quia per formam
completur essentia uniuscuiusque rei, communiter essentia uniuscuiusque
rei, quam significat eius definitio, vocatur natura. Et sic
accipitur hic natura. Unde Boetius in eodem libro dicit quod natura
est unumquodque informans specifica differentia, specifica enim
differentia est quae complet definitionem, et sumitur a propria forma
rei. Et ideo convenientius fuit quod in definitione personae, quae
est singulare alicuius generis determinati, uteretur nomine naturae,
quam essentiae, quae sumitur ab esse, quod est communissimum.
Ad quintum dicendum quod anima est pars humanae speciei, et ideo,
licet sit separata, quia tamen retinet naturam unibilitatis, non
potest dici substantia individua quae est hypostasis vel substantia
prima; sicut nec manus, nec quaecumque alia partium hominis. Et sic
non competit ei neque definitio personae, neque nomen.
|
|